Latin
Prop. 4. Problema
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. 4. Problema §. 14. Determinare leges motus a vi quacumque in cor pore producti. SolutioMagnitudinem vis primum deputandam esse magnitudine massae inertiam determinantis, F. 8. evictum est: aostimand deinde est ex gradu velocitatis in corpore producto; quod tamen est restringendum ad tempus productionis: alioquin incrementum celeritatis genitum ad potentias urgentis de terminationem nihil faceret; cum quaelibet vis, indesinen ter agens, quemlibet eius gradum producere possit, mode sufficiens tempus ad id concedatur.