Latin
Prop. 4. Problema
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 14
Unproofread scanNot analysed yet
Praeter haec vero ad eius aestimationem nihil requiritur: quamprimum enim constat, duobus casibus massas corporum et a igmina velocitatum sumta aequali tempore, non differre; vires etiam necessario aequales esse, ipsa virium communis notio insinuat Sint ergo duae vires Petp, velocitates ab his progna tae, G, g; tempora per quae generantur Tet1, (possunt autem G etg, nec non T et t significare quantitates ordinarias, vel infinite parvas,) massae in quas vires agunt M etm. indicent porro litterae A et B functiones magnitudinum, cui praefiguntur, quomodo demum cunque compositas ex his et constantibus. Itaque poterit formari haec analogia P. ν=MAGBT. m. Ag. Bt: quae omnes casus com plectitur, qui hic occurrere possunt. Existente enim T=8, BYet Bt, utpote eaedem functiones eiusdem quantitatis per divisionem antecedentis et consequentis secundae ratio nis tolli queunt: ita ut hoc casu vires sint in ratione composita massarum et functionum quarundam incrementorum velocitatis: uti oportet. Si praeterea est G =g, AG et Ag quoque divisione tollentur; potentiis tum in sola rationi massarum constitutis: et sic de reliquis. Hinc elucet, lit teram A ipsis G et j praefixam non posse diversas harun functiones significare: hoc enim posito, aequalitas ipsarum G et g ad eas eliminandas non conduceret: id quod tamer hic facto opus est; ne, ea non obstante, mensura virium G et g etiamnum pendeat. Idem perinde valet de fun ctionibus BT. Bt. Iam itaque explorandum est, an plures pro A et B possint substitui functiones an unicae, et quae eae sint? Fiat ergo P= M. AG. BT, et adplicetur haec ad casum propos. praeced. ubi virgam duobus corporibus aequalibus in fixam assumsimus, quae motu insito ex AB deferebatur in ab, et simul, motu a vi in D urgente concepto, provehoba tur in situm oy: velocitas ergo puncti d vel D inde genita est =-; ea vero, quae producitur in puncto bisecante e vel C est ,quam facio 222, et erit producta oy do nec ab secet in I, G: z =.