Latin
ERULITURUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 164
Unproofread scanNot analysed yet
absit Quae sententia firmatur Mis. Leid. sex, qui nominis huiunullum vestigium habent. –II. 4. in verbis: num, qui est passuu perspectus aut exauditus esse possit, suspecta est Graevio latinitas in verbis qui est possus, pro infestatus, aut occisus quippe aliena a prisco Latio, et e Christianorum libris petita. Itaque negat hanc esse veram lectionem, nec tamen se scire quid sit reponendum. Nobis quidem ea lectio defendi posse videtur intellectu verbi vim, vel iniuriam. II, 11. ubi vulgo editur in praesentiarum, retinuit quidem hanc scriptu ram, quam in omnibus Mi. suis reperit; ceterum in prae senti scribendum non dubitat, quod habet ed. Mediol. antiquissima, non multum discedentibus qui exhibent in praesen tia, ut Ascens. Cratand. Iunt. Manut. Steph. Plane autem damnat in praesentiarem. Sed illa tota sententia exhibetu ita: In praes. hoc interdicere non alienum fuit, ut huius infan tiae garrulam disciplinam contemneremus. Offendit lectore rò interdicere, pro interponere: (nam interserere non est e li bris, quod edd. ante Gruterum multae habent. )Graevio pla cet lectio ed. Cratandr. haec interim dicere non alienum fuit quam et in libro suo Cauchius reperisse videatur, cum in ed. Cratandr. margine nihil varietatis e libro suo notarit. Ibid. 12. ubi agitur de modo definiendi, exemplum ponitur huius modi: Malestatem is minuit, qui ea tollit, ex quibus civitatis amplitudo constat. quae sunt ea? quae capiunt suffragia populi es magistratus consilia. In his spuria putat ea? quae capium Fatendum est, locum non esse integrum. Sed ea? genuinum credimus. Nempe exempla praeceptorum ab auctor. allata sunt formata ita, ut esse possunt in oratione. In oratione ipsa autem cum res agitur, languidum sane foret: quas sunt suffragia etc. nervosius: quae sunt ea? suffragia populi etc. Bene autem c. 16. in verbis: satisne imprudentia praefidii debeat esse, cum factum esse constet imprudenter, delendum censet τò imprudenter, quod ex uno Ms. venit. Nos etiam praefidio scribendum censemus. Aliter esset, si sic scribere tur, sutisne in imprudentia praefidii debeat esse. Ibid. 22. e Mi.