Latin
ERULITURUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 165
Unproofread scanNot analysed yet
Pithoei, rescripsit: Utinam ne hera errans mea domo efferret pedem. Medea amore saucin. Ibid. 25. in verbis: iracundis inductus peccavit, e Mss. Erf. et Cauchiano reponi iubet deductus, i. e. ablatus: quo sensu id verbum occurrit aliquo ties apud Ciceronem, ut in Tusc. II. cum a Zenone didicisse fortissimus esse, a dolore deductus est. Ibid. 26. in loco Poe tae, pro verbis, quae, sc. arma, ego profiteor esse mea, me aequun est frui etc. e Ms. Erf. qui habet perbene: quem ego me profiteor esse, sic constituit versum: quem ego profiteor esse me Ille, me aequum est frui. Ibid. 30. ubi pro ficta oratio edi iussit facta et dedita opera comparata oratio videbitur esse ete bene docet, factam orationem esse exquisita arte elaboratam quo sensu et in Bruto occurrit c. 8. idque vel ex unius auctoritate Ms. Duisburgensis praeferendum lectioni vulgatae s cta, quam contextus non fert. Etiam c. 30. pro imperantem superbiam, receptam a Grutero, restituit intemperantem superbiam, beneque intemperantiam refert ad stuprum, super biam ad ingenuitatem feminae, cui vis facta. III, 2. ubi de vi agitur, nescimus, quare haeserit in genere eo, quod vocat Auctor evocationes hominum, cum eae sane pertineant ad seditiones, ut cum servi euocantur ad pileum, cum veterano evocabat Antonius, i. e. ad se allicere et congregare tenta bat, ut iis uti contra remp. posset. Sed haec sufficient ad docendum, bene consultum esse his libris, et corrigendo, et explicando, per notas Graevianas. Illud unum adhuc monendum de his, additas esse etiam a Cel. Burmanno Lectionee Ms. Traiectini. Sed eiusdem generis sunt Graevianae notae in principium L. I. de Inv. Ceterum, quod Graevius perficere non potuit, id damnum editor CI. reparare tentavit, primum addendis notis Bruti, ex ed. Gryphiana, deinde Oudendorpii, nupebonis literis erepti. De ipso Bruto lectu digna sunt, quae in praefatione, ex epistolis eius maxime, commemorat; in quibus sunt quaedam praetermissa ab Neocoro et Sikio, in Bibl.