Latin
DE SOLIS AC LUNAE DETECTIBUS LIBRI V
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 173-2
Unproofread scanNot analysed yet
ordine atque occonomia libri paucula. Divisum est opus totum in libros quinque. Primus Astronomiam omnem quasi in compendio exhibet; neque enin sine cognitione naturae astrorum, quantum a se distent in vicem, quomodo moveantur, cetera intelligi potuissent, praecipue ab iis, qui minus harum rerum studiosi essent quales multi sunt. His transactis, alter liber de ipsis defectibus et Solis et Lunae, quo ordine, quibus temporum intervallis fiant, agit. Tertius phaenomena explicat, quae in defectu Solis animadversa sunt, praecipue lumen, quod, ub otus Sol obscuratur, circa Solis locum extat; plura quoque eiusmodi, sive totus sol, sive pars eius, oculis nostris subtrahatur animadversa. Quartus dein et quintus de eclipsibus Lunae, de penumbra, quam dicunt, de colore rubro deficientis Lunae, et pluribus aliis praeterea rebus huc pertinentibus, exponit. Subiectae sunt textui notae uberiores, quae res habent eas, quae in carmine exponi propter naturam suam haud poterant, quas neque eos, qui maximos profectus in his rebus fecerunt, legere poenitebit. Optamus sane vehementer, ut Boscowichius Vir Celeb. qui aetatis florem in his duabus excellentibus artibus collocavit, ea, quae pro alacritate ingenii praeclara meditatur, efficere queat: iturus enim est Constantinopolim, aut ivit iam, et in urbo urbe maxima, et ad observandum coelum aptissima, perget in eo studio quod hactenus tanta eum laude cucurrit. Haec ita que habuimus, quae de egregio opere diceremus, quod Lipsiae non est, nisi in nostra Bibliotheca, adeo rarum est. Vellemus itaque vehementer, ut aliquis harum rerum peritus, apud nos imprimi typis curaret; facile enim emtores esset liber, propter praestantiam suam inventurus, neque bibliopolam, ut multi alii libri, falleret.