Latin
EPITOME RERUM GERMANICARUM AB ANNO
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 174
Unproofread scanNot analysed yet
EPITOME RERUM GERMANICARUM AB ANNO Chr. MDCXVII. ad an. MDCXLIII. Recensuit, et adnotationes adspersit, IO. GOTTLOB BOEHMIUS, Historiographus Regius, Hlist. P. P. O. Coll. mai. Princ. Soc. et Acad. t. t. Rector Lipsiae 1759. in Officina Fritschia, pl. 23. in 12. b ipsa Gratiarum manu accipere nobis visi sumus opusAculum elegantissimum, in quo motus ingentes Germa niae superiori saeculo ineunte tam graviter, et tam illustri brevitate, a scriptore prudentissimo atque reip. peritissimo quisquis ille fuerit, enarrantur missum ad nos his diebus ab editore, Viro amplissimo humanissimoque. Dicere vipossumus, quo defiderio libelli adfecti fuerimus, quum ant paucos annes in nonnullis C. S. Schurtafleischii schedis tantas ei laudes tribui videremus; donec tandem in sectione librorum publica satis care redemtum exemplar quod A. C. CIↃIↃCLIX. sine mentione loci prodiit, aride devoravimus. Mirati sumus scriptoris subtilitatem, facundiam, candorem, atque fidem, et multa ex eo didicimus quae in grandibus aliorum voluminibus non repereramus Felicitas imitationis, qua nemo pulcrius Taciti virtutes ex presserit, et narrationum velocitas, sic nos ceperat, ut in retatem maiorum nostrorum tota mente redierimus, et, quasi illorum coetibus inserti, caussas et momenta maximarum rerum taciti versantes, ipsam prope disceptationem iuris et utilitatis publicae nec opinantibus nobis offerri putaremus.