Latin
EPITOME RERUM GERMANICARUM AB ANNO
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 176
Unproofread scanNot analysed yet
Patris mei, qui haec scribo, Crusii, prima uxor, neptis Holcquii, ducis olim Caesarei, quum sue rit, in pueritia adhucdum notitias quasdam de eius rebus, vulgaribus historiis accuratiores, accepi, et in patria, circa opidulum Adorfur ipsa vestigia illarum saepissim calcavi. Comperi ergo, huius epitomes scriptorem unum de illo recta et vera prodidisse, (nisi quod de loco mortis ambiguo enuntiato deceptus, quod in discessu a Li psia contigit, viciniae eius tribuit;) quod nobis magno argumento, nisi amor rerum domesticarum blanditiis fefellerit, sufficere visum, quam constans hic in vero contra rumores tuendo fuerit. Eo etiam impensius doctus Boehmii adsen sus nos delectavit. Foeda illa, quae Pufendorsius, aut exacerbatae plebeculae convitiis, aut Suecorum livori debita, licentius refert, etiam pestis vocabulo nequius in luem Veneream detorto, tam huius scriptoris, quam Schnei deri, rerum Lipsiensium optimi auctoris, illorumque temporum aequalis, locupletissunis testimoniis refelluntur. Nan vera pestilentia aeris, qua absumtus Holequius, copias invaferat; nec ille pellicem, sed iustam uxorem, feminam no bilissimam et piam, pluriumque liberorum matrem, circum ducebat. Ipse semper Lutheri doctrinae faverat, nec facer dotes unquam fugaverat; sed hos militum, tam in impera torio, quam Succico exercitu, insolentiae, diu ante in fugam egerant, quam is Misniam attigisset. Mollerus quoque, Schmidius, et Fidlerus, qui rebus his, ut dome stici, et tunc viventes, maiorem fidem praestant, pluribus locis produnt, qua semper reverentia sacra et eorum ministros Holcquius habuerit, et de pestilentia idem, quod Schneiderus, tradunt. Contigit huic, quod Attilae, Petro I Russiae Imp. ,multisque aliis, ut severitas disciplinae, et audaciora opera, ex invidiae ingenio inter vitia relata sint, quum paucissimorum virtutes cum illis conferri mereantur. Sed quod auctor epitomes addit de Holcquio: incertum, si supervixisset, Caesari, an Waldsteino, magis fidus, latentiorem intellectum habet, pro cautione et gravitate acutissimi historici. Possustor ci. Respicitur enim omnino ad religionem.