Latin
EPITOME RERUM GERMANICARUM AB ANNO
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 177
Unproofread scanNot analysed yet
mus et hic parum comperta multis indicare, quae hausimu tam ex publicatis monumentis probioris monetae, quam ex commentariis necdum editis, quos legimus, et possidet quidam amicus noster, conscriptos tunc in Lusatia, a variis auctoribus, qui vivebant, a nobis aere suo redemtos; quod et iuribus amicitiae, et publicae utilitati dederamus, quia natione Lusatus, et rerum patriae studiosissimus, totus in eo est talia ut conquirat. Wallenstenius, inde ab incunabulis Lutheranus, licet Italiae in academiis, postea in aula, in Europae denique totius luce publica, Aristippeam quodammodo personam induerit, postremum tamen, postquam sa tisfactum ambitioni et vasto ingenio, palam studium partium harum professus, non operam tantum suam in his suo loco restituendis venditaverat, sed multa passim etiam privato ausu in instituendis conventibus, quibus nomen pacis praeterebat, molitus, ut auctori felicitatis suae, et huius amicis atque sociis, suspectus fieret, effecerat. Paullo ante ruinan ante tamen quam imperio rursus privaretur, in Lusatiam e Bohemia advolarat, et cum Arnhemio, duce exercitus Saronici, et administris IO. GEORGII I. ,Principis suo merito MAXIMI, colloquium habuit, spondens et in sese reci piens, Ferdinandum Imperatorem in sua potestate futurum sacricolas e Germania pellendos, aut ad instituta certe monastica reducendos, ne ad altiora adspirent; Bavarum autem, Germaniae turbatorem, (sic enim adpellasse proditur,) non in ordinem modo redigendum, sed terris etiam Palatinatus superioris, quem sic vulgo dicunt, privandum, quamelius de rep. meritis distribuantur. Addiderat de potentia sua; de pessimis principum consiliariis; de exitio pa triae ni caveatur, proximo; de stultitia aliquid e rep. ol controversias religionum gratificandi; de vera religione non ex opinionibus sacerdotum constituenda. Inconside rate nimis, et leviter; minime certe e re publica!