Latin
EPITOME RERUM GERMANICARUM AB ANNO
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 179
Unproofread scanNot analysed yet
Uti nam id operam darent, ut optimum quemque scriptorem non contaminatum, sed suo genio suaeque linguae relictum, Germaniae munde et nitide, et paullo aequiore pretio vel Fritschiae, feminae clarissimae, in hac epitomie exemplo repraesentarent! Sequuntur pauca de rationibus, quas it edendo secutus est, qui hanc nobis lauream, quam anxie anhelaveramus, tam felciter praeripuit Bocûmius. Collatis ecemplis, abstersis mendis, monitis certe lectori bus, ubi aliquid scrupuli superest, adnotationes adspersit, tanta modestiae specie, quam profunda subest paucissimis versibus, quibus absolvuntur, eruditio. Sunt vero diversi plane generis, paucae licet, et, mirum, quanta brevitate es doctrina conceptae. Unum genus occupatur in exemplis felicis imitationis, prolatis locis veterum scriptorum, qua homini politissimo, quum ista commentaretur, mente ob versabantur. Argumentum ingens prudentiae et recti iudicii. Nam si tanquam in speculo cernere imaginem nostrorum cupias temporum, legas, oportet, veteres, qui nihil harum rerum ignorarunt, quas hodie vulgus novas putat; unde et nulli facilius intelliguntur, quam qui stilum veterum aucto rum, et istam nativam cogitationum pulcritudinem, quanti meretur, aestimant. Praeterea Sallustium, Livium, Tacitum intelligere, recte circa remp. sapiendi magnum adiu mentum, et magnae scholae instar est. Quo magis laudan dum est Boelimii consilium, lectores elegantiae et prudentiae subinde tempestive admonentis. Alterum genus ad res ipsas refertur, cuius nonnulla exempla dubimus. Ita recte notus auctorem, qui pacem Panariensem in dubium vocavit, quum ea sancita fuerit sollemniter ab iis penes quos rei summa erat Ibidem quum Calvinimi ea pace excepti scribantur, recte et vere Bochmius docet, disertis quidem verbis nullam in foederis tabulis eorum mentionem esse factam, sed utrum nomine Augustanae consessioni addictorum compreheni fuerint, magno auimorum motu in comitiis Augustae Vindel A. O A. C. CIƆIƆLXVI. habitìs disceptatum, nihil tamen definitum fuisse.