Latin
EPITOME RERUM GERMANICARUM AB ANNO
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 180
Unproofread scanNot analysed yet
Quia vero dissidia religionum in Bohemia facem haud dubie civili Germaniae bello subdiderunt, cuius caussagrariter aperit epitomes auctor, hic non omittemus, possidere nos libellum parvae molis, sed magni pretii, cui titulus: historica narratio de rebus in Bohemia inter proxima com tia in negotio religionis gestis A. clolo CIX, conscriptum: quodam qui ipsis comitiis interfuit. In eo, excusato Ru dolpho Imp. ,omnis culpa turbatarum iam dum rerum in Popelium, Boh. Cancellarium, confertur. Quantum vero ad instrumenta cessionis, Ferdinando factae, attinet, quae e Khevenhilleri splendido opere Boehmius laudat, nos iunctim publicata Pragis anno sup. saec. XVII. ad manum habemus hoc indice: Pactorum de perpetua successione in regnis Hunga riae et Bohemiae, ac Provinciarum ad ea pertinentium, instru menta VI. et XV. Mensis Iunii Anno M. DC. XVII. Pragasonfecta. Practerea, quae in alio volumine actorum istius temporis nostro bonae frugis plenissimo, continetur: In formatio fundamentalis super hodierno Bohemiae statu: ubi ei successionis iura liquide deducuntur et ad oculum describuntur, quae Inv. et Gl. Imp. Ferdinandus II. et Ser. Domus Austrinca in dicto regno habent; Daniae et Norwagiae ete. Regi Christiano IV. nec non in superiori et inferiori Circulo Sovonico Statibus Imperii communicata a S. C. M. Legatis D. D. Henric lulio, Sax. Angar. Westphal. Duce, Cubic. et milit. Praef. Cues. et Hieron. von Eluern, Cons. Imp. Aul. Fref. 1620. lectu est dignissima, et aulis exempli caussa commendanda. Delectavit vero nos, ut multa alia, quod necdum ab aliis, et ne a Ludewigio quidem animadverti, aut ab Hertio vidimus, et quod apud plures aliquamdin in controversia fuisse recordamur, ipsum Ferdinandum multis argumentis contendere p. 8. ,regnum plane Bohemiae esse feudum imperii, non vero adnexas dignitates tantum, et eam in rem perpetua inde a Ferdinando l. archetypa investiturarum, quas vocant, exstare quibus id confirmetur. Leguntur ibi et alia multa, notitia dignissima, quae paucis, et ne Glaseyo quidem, notum fuisse opusculum arguant, cuius Elverns auctor videtur. Ad An. XVIII. iure laudat Boehmius Bou gantium et Barrium, nobilissimos nostra aetate scriptores qui nullo miraculo administros Imperatoris ab arce Pragensi deiectos servatos fuisse credunt, Habernyeldio adsensi, quia cu nuli chartarum, fenestris subiecti, molsiter cadentes exceperant. Ad An. XIX. notat in societatem suae coniurationis adscivisse Bohemos Hungarorum rebus novandis promtiores; et audat narrationem de legatione Io.