Latin
ERCOIIURULI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 202
Unproofread scanNot analysed yet
Continentur autem Parte illa, praeter epistolas Aeschinis duodecim [p. 725–748. J, orationes Demosthenis duae, altera περὶ παραπρέσβειας [p. 109–236.) ,de Corona altera sp. 465–592.) : Aeschinisque tres, prima contra Timarchum sp. 9–82.) ,secunda περὶ παραπρεσβείας [p. 239–306.) ,tertia contra Ctesiphontem [p. 361–464. J: quibus praemissa est Praefatiuncula Hierony mi Vuolsii Graeca sp. 1–8. J. Textum Graecum, qui totus ductus est, paucis locis exceptis, e Vuolsiano exemplo, et cui in singulis paginis Versio eiusdem Vuossii latina subiecta iacet, excipiunt Tajlori animadversiones, quibus adiunctae surit notae Vnolsii, Brodaei, Iurini, cuius mortem immaturam Taylorus alicubi sp. 347. )valde deflet, Marklandi, aliorumque, etiam Lambini coniecturae. Nos vero, omissis harum bonis, properabimus ad copias et divitias notarum Taylori, es quid ingenio, diligentiae, doctrinae Viri magni debeaut etiam hae orationes, paucis lectores nostros docebimus Dicemus primo de textu Graeco. In eo constituenda non solum adhibuit Taylorus Grammaticos veteres, et in his Harpocrationem maxime, et Scholiastas, a quibus vel lingula vocabula, vel integri loci rhetorum Atticorum laudantur, ita quidem, ut et Grammaticorum saepe et rhetorum verba, negligentia librariorum depravata, comparandis inter se utrorumque libris correxerit: verum etiam Codicibu manu scriptis usus est iisdem, quibus usus erat in adornanda Parte prima. In epistolis tamen Aeschinis recensendis contigit ei inspicere Codicem tantummodo unum, neque eum admodum vetustum, quem Richardus Mead possedit nuper, sed cuius dominus nunc celeberrimus ille Medicus, Anton. Atke, est: et in eiusdem Aeschinis Orationibus emendan dis consuluit, praeter alios Codices, Meadianum, qui complectebatur omnia huius rhetoris scripta. In Codice Vindobonensi legebatur tantum argumentum orationis Demosthenicae περὶ παραπρ. una cum scholiis, sed ipsa Oratio aberat. In reliquis Codicibus eminent in primis Augustanus et Harleianus, qui ab Tagloro [p. 339. ]vocatur optimus, ita tamen, ut multis locis non minus interpolatus sit glossematisque refertus, quam alii. Sic pro ἐπὶ τοῦ πολούκου aρuDemosth. περὶ πάραπρ. p. 147. in Cod. illo extabat ἐν τῷ πολέμῳ. quod quin glossema redoleat, quis dubitet? Cuiu reneris exempla alia nonnulla in varietate lectionis deprehendisse videmur. Neque enim tuntum variantes lectione Codicum, editorumque librorum veterum, diligenter attuli in notis suis Taylorus; sed multos etiam locos, vel a libra riis, vel a Vuolsio, corruptos, adiumento illorium et fide emendavit.