Latin
ERCOIIURULI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 203
Unproofread scanNot analysed yet
Vuolfius enim solebat saepe, more non laudabili negligere et deserere auctoritatem omnium librorum, et coniecturas inculcare oppido leves. qua de re et novissimum Axiochi editorem, Fischerum V. Cl. iure conqueri meminimus, et Tuylorus conqueritur non semel rectissime. Sic in Demosthe nis Oratione περὶ πάραπρ. p. 118. pro ἀνηριθμησάμην, quod in omnibus libris est, Vuolsius ἀπηριθμησάμην dede rat. In eadem Oratione paullo inferius sp. 189.) quum omnes libri et scripti et editi exhibeant περιηρηνται, Vuolsiu edidit παρήρηνται. Quae, et alia huius generis, ut ἔυθυνει σθα. [p. 393.) pro ἐυθηνᾶσθαι, et ῥίπτοι pro ῥίπτει, etsi operarum incuria, irrepsisse in exemplum Vuolfianum videri queant: tamen non putamus, ideim dici posse de locis his. P. 195. in oratione Demosthenis modo laudata libri ad unum omnes habent τοὺς δὲ ὑπογραμματέας: sed Vuolsius ausus est substituere lectore non admonito, in locum eius lectionis hanc, τοὺς δὲ γραμματέας· et in oratione Aeschinis contra Ctesiphontem sp. 376. )edidit ἐξ ἑκάστης, con tra fidem librorum, pro ἑκάσηs simpliciter; et paulio pos Ip. 390.] ὡς ὑμας, quum tamen Pronomen ὑμας in nullo libro compareat. Sic etiam apud Demosthenem de Cor. sp. 489.) ex ingenio addidit δεῖ. Quos locos non corre ctos esse ab Tayloro, sed relictos immutatos, eo magis miramur, quum aliis locis multis novas lectiones, libris antiquis ducibus et auctoribus, receptas ab eo esse norimus. P. 14. in orat. Aesch. c. Timarch. fide Codd. Bern. Locker. Coisl. et Reg. 2. delevit οὗτος, et restituit οὕτως. Apud De mosthenem περὶ πάραπρ. sp. 123.) in editione Vuolsiana aliisque defiderantur verba καὶ λεγόντων: quae quum reperisset Taylorus in edit. Lutet. et in MSS. Aug. Harl. ,ea reddere Demostheni non dubitavit. Caeterum videtur idem Vir summus, in summa etiam diligentia, quam praestitit ir laudandis librorum et scriptorum, et editorum lectionibus tamen deesse nonnunquam cupiditati discendi lectorum, quod nominat vel simpliciter Codices, vel plurimos Codice Ip. 324. et 325.) ,vel unum exemplar sp. 354. J. debeban enim possessorum quoque vocabula adiici.