Latin
PARS I. UV, quae de omni seminum et plantationum
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 215
Unproofread scanNot analysed yet
Quod reliquum erat illustrando textui necessarium, neque in paraphrasi commode proponi poterat, id paucis annotationibus, extremae paginae subiectis, servavit. In quibus omnibus sapientem prodidit moderationem Vir doctus, nihil adferens nisi quo carere lectores, a litteris Hebraicis Rabbinicisque non inundati, on nino non possent, neque polemicum agens adversus Iudaeos, aut compilans aliorum Commentarios, quibus si suaadiecisset copias, poterat amplissimas conscribere annotationes, sed quas in hac tali editione nemo desideraverit. Nun satis fecit certe iis lectoribus, qui Mischnam cognoscere, ne que tamen altius mergere se pelago doctrinae Rabbinicae velint. Horum lectionem adiuvabit etiam non parum Isa goge breviuscula singulis rnoo praefixa, quae horum, argumentum accurate indicat, deinde praecedens illam recensus omnium DYQUIO, seu paragraphorum, quibus Tractatus quisque absolvitur. Sed cum hac V. Cl. cura, perspicuitate quanta fieri posset maxima, ornandi versionem uam, coniuncta fuit maior illa et primaria, fideliter reddendi sensum tertus Hebraici. Quod illum ita consecutum esse aimus, ut pleraque omnia accurate capresserit, in nonnullis subinde verbis phrasibusque, quibus minora quaedam desig narentur, lapsus fuerit. In eo autem hoc promtior illi da bitur venia, quo plures illi transnavigandi fuerunt scopuli, et quo minus socordiae aut inscitiae accusari potest. Leviorum peccatorum in Parte prima a se admissorum emer dationem, a viro docto apud Berolinenses profectam, ipse, quae est eius modestia, praefationi Partis secundae innettendam putavit.