Latin
PARS I. UV, quae de omni seminum et plantationum
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 216
Unproofread scanNot analysed yet
Nos vero confirmamus hoc omnibus qui summam rerum in Mischna traditarum percipere cupiant, et sermonis nostri intelligentes sivt, eos merita fiduca adire hanc versionem posse, quam praeferre Suranhusiarae illi, certe quoad maiorem huius partem, nulli dubitamus. Ostendunt autem tituli Voluminum singulorum, quos supra adscripsimus, dimidium iam Mischnae vertendo absolvisse Ven. Rabium. Tractatus omnes, qui his tribus D1770 continentur, nominare, nostrum non est, cum eorum catalogum tradant quicunque de Mischna disseruerunt. Illud memorandum est, litteram in hac omni versione Hebraicam apparere omnino nullam. Quamvis enim ingens mul titudo terminorum, quos adpellant, technicorum, conservand fuerit Viro Rev. quos ante rite explicasset; tamen ut errore typographorum vitaret, maluit illos theotiscis litteris edere, observata hac cautione, ut latinas nonnumquam intermisceret, ubi elementa cognatae pronunciationis a se distinguen da erant. Indicem adiunxit singulis Voluminibus quadruplicem, primum locorum Scripturae S. alterum Doctorum Mischnicorum, tertium vocum Hebraicarum, quartum aliarum rerum memorabilium. Promittit etiam non obscure, se accuratiorem DD. Mischnicorum historiam editurum, quas inprimis diversas eorum opiniones sistat. Id ut per opportunitatem praestet, addatque quandam in universum studium doctrinae Rabbinicae isagogen, vehementer optamus. Sed quo magis probanda et condecoranda laudibus est Viri Ven. opera, eo minus fatemur nos assequi posse consilium eorum, qui rem litterariam in urbe quadam nobili Germaniae, Pontificiis sacris addicta, moderantur. Hi enim hanc libri a Christianis doctoribus merito cognoscendi versionem, in librorum prohibitorum numero esse volue runt. Quod si odio gentis Iudaicae inducti sanxerunt, nas illi non intelligunt, quantum vel hic ipse liber ad frangen dam Iudaeorum pertinaciam valere possit. Est illa profe cto prava, licet antiqua satis consuetudo, eripere e manibuomnium, imo in flammas coniicere libros eorum, quos ab erroribus ad veri studium perducere velis; qua re istud efficitur, ut morosa severitas magis etiam errantium animor a recto tramite abstrahat; ut monstra sententiarum, quae nemo sanus tuetur, fingantur ex incertae famae calumniis ut denique veritati ipsi metuere videamur, cuius tamen in concussa stabilitas eo splendidior eminet, quo plures sint qui eam labefactare conentur NOVI COMMENTARII ACADEMIAE SCIENTIArum Imperialis Petropolitanae. TOMUS V.