Latin
PARS I. UV, quae de omni seminum et plantationum
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 218
Unproofread scanNot analysed yet
Divisores vero ab eo vocantur ii numeri, per quos illum sine residuo dividere licet; quare inter divifores cuiusvis numeri reperiuntur primo unitas, tum vero ipse ille numerus. Iam ex Arithme ticis notum est, hos numeros, qui praeter unitatem ac ipsos se nullo alios admittunt divisores, primos vocari; reliquos vero, qua er alios numeros perfecte dividi possunt compositos. Auctor igitur illustris in hac dissertatione sum mam omnium divisorum cuiuscunque numeri contempla tur non eo consilio, ut alias in investigatione numerorum perfectorum vel amicabilium, aliarumque huiusmodi quae stionum fieri solet, sed ut ordinem et legem, qua istae summae divisorum singulis numeris convenientes progrediuntur, exploret. quae profecto maxime abscondita videri debet, cum pro numeris primis summa divisorum ipsos unitate superet, pro compositis vero eo magis, quo plures fa ctores primos in se complectuntur. Quoniam igitur ratio progressionis numerorum primorum inter mysteria mathe matica adhuc refertur, in ouae ne Fermatio quidem penetrare licuit, ecquis inde difficultatem problematis non colli gat? Illustri Eulero in eo solvendo ita felici esse licuit, ut non solum illam legem detegeret, sed Illtia dissertatione etiam demonstraret. IV.) Methodum Diophanteae Analogam in analysi infinitorum, Auctore Eulero. Methodus Diophantea a Graeco Geometra Diophanto dicta, potissimum ad doctri nam numerorum refertur, docens eas resolvere quaestiones quibus numeri quaeruntur, qui certa ratione combi iati, fiunt quadrati, vel cubi, aliusque generis numeri. Ingenere itaque si hi numeri sint a et y, id requiritur, ut Y (xx τyῇ) sit nu merus rationalis; atque in solutione huiusmodi problematum ad eiusmodi formulas pervenitur, sive quadratica, sive altio ris gradus radix sit extrahenda, ut radix extrahi possit, omnisque irrationalitas evanescat. Hinc methodus Diophantea consistit in methodo irrationalitatem tollendi.