Latin
PARS I. UV, quae de omni seminum et plantationum
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 219
Unproofread scanNot analysed yet
Quod in analysi communi sunt quantitates irrationales, id in analys sublimiori sunt quantitates transcendentes. Methodus igitur in Analysi infinitorum Diophanteae analoga in eo versatur, ut quantitates formulam quandam differentialem ingre dientes ita determinentur, ut integratio succedat, et intograle Algebraice exhiberi possit. Occurrunt eiusmodi exempla quando vel curvae quadrabiles, vel rectificabiles requiruntur, ubi positis coordinatis orthogonalibus x et y eiusmodi in ter eas relatio desideratur, ut priori casu y dx formula, posteriori vero haec (Yax vdy*) integrationem admittat Problema quidem, quo curvae quadrabiles requiruntur, est facillimum, atque adeo ante inventam Analysin infinitorum solvi potuit; alterum vero, de curvis rectificabilibus, non nis per plures ambages a Viris celeber. Hermanno et Bernoulli est solutum, ita, ut nullum vestigium certae methodi depre hendatur. Novum itaque hac dissertatione illustris Eulerus in Analysi infinitorum campum, et prorsus ignotum aperit, cum principia eius methodi non solum distincte proponit, sed et iam eam eousque prosequitur, ut problemata, quae alias vires Analyseos longe superare viderentur, nunc sine ullo serlabore resolvi queant. Interim tamen haec methodus quanquam hc egregie exculta, plurimum adhuc a sumini perfectione abest, relinquiturque amplissimus campus, in V.) Curvas su quo geometrae vires suas exercere possint. nicularias et catenurias, vel illas quae corporibus flexibilibus inducuntur, cum potentiis quibus vis sollicitantur. Auctore G. WV. Arasst. Ex quo infinitesimalis methodi principia innotuerunt, post Galilaeum, eruditissimi Geometrae primum Problema de catenaria tentarunt, atque mox curvam hann a Parabola diversam, et ex transcendentium numero ac gene re esse deprehenderunt. Leibnitius, Bernoullii, aliique cum plures, non solum plene illud solverunt, sed similia quoqu alia excogitarunt, quales sunt velariae, funiculariae, curvae. Omnes vero solutiones, hactenus cognitae, duplicis sunt generis. Alii enim eas ex principiis Staticis immediate dedu cunt, alii vero ex aliunde cognitis, v. g. ex centri gravitatis figurae descensu maximo possibili eas repetunt.