Latin
NOVA LITTERARIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 238
Unproofread scanNot analysed yet
Ecquis est, qu nesciat, quantum universus Iurisconsultorum ordo plausum dederit ARNOLDI VINNII I. C. Operibus, cum essent; Venetis Typographis longe lateque per Italiam evulgata, Atque VINNIUM exquisita doctrina, et acri iudicio virum, HUGONI DONELLO multum debere, testantur qui utri que scriptori non perfunctoriam operam dedere. Quo ma gis ergo laudantur Libri ARNOLDI VINNII, eo magis desiderabilia sunt HUGONIS DONELLI Opera, tum quia fontes ipsos adire iuvat, tum quia VINNIUS partes Adam, DONELLUS totum civile Ius illustrandum tra ctandumque suscepit, ut DONELLI Opera instar propemo dum bibliothecae esse possint. His et illud accedit, quod DONELLO eum paucioribus commune est. Nam cum ipse auditorem suum in ipso iurisprudentiae vestibulo excipiens in adyta iuris, et in intimos usque recessus ac penetralia perducat: utilissimus est omnibus, qui in scholis, et academiis, quique in foro versantur, et ad ius pernoscendum, respondendum, dicendumque, et ad causas agendas, et ad quaestiones difficillimas enodandas. Igitur operam dabo, ut quamprimum elegantissimis typis Vincentii Iunctinii, affabre in Hollandia conflatis, in lucem restituantur HUGONIS DONELLI I. C. Opera omnia, in folio. Singula cuiusque Operis Capita, quae nullis interstitiis distincta Lectorem fatigarent, in Paragraphos commode dispertientur. In fronte cuiisque Capitis constituentur CSummaria, ut vocant, ex quibus primo statim obtutu per spici possit, quid quoque loco contineatur, ut sine dispendio temporis, sine mora, quidlibet invenire possis. Summaria quae Commentariis ad Leges singulas praefixit SCHEG KIUS, nec loco temere movebuntur, neque inexplorate admittentur in novam hanc et accuratam editionem, cum saepius eo minus rem exhauriant, quo magis abundant ver borum copia.