Latin
NOVA LITTERARIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 239
Unproofread scanNot analysed yet
Donellianorum Operum agmen claudet In dex generalis, maxima diligentia, singularique artificio compe situs, ut et dignitati Operum, quibus instrumento esse debet, et Iurisconsultorum desiderio respondeat. Maiori antem Operi, cui Auctor doctissimus Commentariorum Iuris Civilis nomen imposuit, accedent Notas OSUALDI HILLI GERI, quas eruditissimus hic Iurisconsultus adiecerat DO NELLO enuclento. Hae, quas dixi, Notae, in anterioribus editionibus impressae sunt in calce cuiusque Capitis. Ego vero, ut Lectoris commodo ubique inserviam, suas cuique paginae notas subiiciam, ut nostra aetate fieri consuevit. Iis autem locis, (qui tamen numero pauciores sunt,) ubi DONELLUM, eiusve Scholiastem novarum factionum turbi nes ac fluctus impulerunt in devia, Notas salutares appo nam, quibus suus veritati locus, reiectis exturbatisque fal sis opinionibus, asseretur, ne qua errandi occasio incautis relinquatur Neque vero is ego sum, qui nesciam, haec a me promiss impleri non posse, nisi praestantis alicuius viri opem, consi lium, operam, auxilium mihi adiungam. Sed omnis res in vado est. Iam enim amicorum hortatu ac precibus m voti compotem fecit Vir Cl. BARTHOLOMAEUS FRAN CISCUS PELLEGRINI, in IlI. Academia Pisana Antecessor, cuius humanitati, ac reipublicae invandae studio, ego felicem propositi inceptique mei exitum, literaria respublica Donellianorum Operum editionem, omnium, quae antehae prodierunt, commodissimam, pulcherrimam, utilissimamque debebit. Ego vero diligenter curabo, ut emendatissima sit Charactere, seu fiterariis typis, et charta utar eiusdem formae, speciei, et magnitudinis, qua Programma impressum est. Nam utriusque materiae specimen edendum cen240 NOV. ACT. ER. MENS. MAII A. MIDCCLXI censui, ut ex eo futuri operis venustas et magnificentia aestimari posset. Grandiori charactere DONELLI Opera, minutiori Natae, quas dixi, imprimentur. Opera ipsa in Volumina, seu Tomos iustae magnitudinis, dispertientur.