Latin
ERCUIIURUMI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 252
Unproofread scanNot analysed yet
magnus vir fuit, si verum est, nuad Anonymus Sali burgensis latius narrat, eum minime clericorum tyrannidi favisse, quae iam tum intole rabilis erat, voluisseque se dominum civium suorum solum esse. Macte virtute! Quod quamquam auctor negat se ita habere, nos tamen id libenter accipimus praesertim cum auctoris rationes in contrariam partem allatae non sint itfirmae. Potest etim aliquis superstitiosus esse, et resipiscere aliquando, ut et Rudolpho et infinitis aliis accidit: potest etiam talis semper esse, neque tamen velle capiti suo a sede Romana illudi. Iam caput octavum Albertum habet III cum trica, ut appellant; frater prioris est, ob complicatos crines ita fortasse nominatus. Lenis vir, pacisque studiosus inprimis erga fratrem, cuius morositati saepe cesserat. Obiit 1395. Icon eius est in thecis Heraci, togati, globulos pre catorios tenentis, alteram manum libris quibusdam imponentis, mathematicis fortasse, quam artem narratur adamasse Iam quae sint aliae de trica illa narratiunculae, auctor habet, quas huc non transferimus. Est in Bibliotheca Vindobo nensi liber aliquis MS. Durandi Rationale divinorum offi ciorum vocant, cuius in sectione tertia, Albertus cataphra ctus et equo infide is apparet, totus forma militari. Alia, quae caput et pectus exhibet, a Kiliani manu est, servaturque inter Eugenianas, sed variis signis non accurata esse conten ditur. Mitis ut ingenio, ita quoque facie et habitu corpo ris dicitur fuisse, et lentus ad iram, conceptae vero, ut in ta libus animis fieri solet, tenacior. Hic quoque in MS. Fug geriano est, e senestris illis, cum vestimentis ducalibus. Uxo res fuere primum Elisabetha Caroli IV. Imp. filia, cui sine liberis defunctae successit Beata Friderici IV. Norimbergensis silis. sisia.