Latin
ERCUIIURUMI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 253
Unproofread scanNot analysed yet
Violanzam Galeacii Mediolanensis filiam duxisset; sed quia bonus ille vir tyrannidi papali se nollet obstrictum dareut aegre ei Papa faceret, prohibuit quo minus liceret Al berto eius filiam duce e. Egregium de hac re edictum papale iam nuper vidimus. Extat inscriptio in Preuen hueberi Annalibus Styriae, quae haec fere habet. Fuisse nobilem gentem de Rohr, cuius arcem Lohenstein tor mentis bellicis maximis Albertus ceperit. Inscriptio Ger manica est, eaque iocosa pro illo tempore, latina vero et iam elegans. Unicus Alberti III. filius erat Albertus IV. Mirabilia mundi appellabatur, quod Hierosolymas profectus, mirabilis eo pacto redditus esset ceteris. Fraude Procopii, Marchionis Moraviae, veneno periit 1404. ,cuius urbem Znoymam oppugnabat. E Iohanna Bavara unicum filium Albertum V sustulit. Icon eius est inter Eugenianas. Floridae formae vir, moribus, si quid historicis credimus Caput decimum imagines Alberti non minus decoris Quinti, quarti filius fuit, tractat. Inter Imperatores se cundus huius nominis est. Pater cum maturius decossisset sub tutoribus aliquandia fuit, postea Austriam optime et fe licissime rexit. Fortuna autem adeo illi favit, ut intra annum duo regna, Bohemicum et Hungaricum, quin etiam dignitas imperatoria, ad eum devenirent. Quae felicitas ut rara, ita ei non nimis diuturna fuit. Namque ao. 1439. cum adversuTurcas expeditionem faceret, alvi profluvio periit, non sine suspicione venent dati. Uxorem sociaverat sibi Elisabetham, Sigismundi Imp. siliam, dotalia regna quae diximus haben tem. Haec ei mortuo Ladislaum, quem Posthumum appellant, peperit. Statuae eius multae sunt, sed sublestae interdum fidei. Oeniponti una insigni magnitudine, ornatu Caesareo armisque, quae videtur ad faciem Friderici expressa esse. Facie militari fuit, membris valentibus. Bonus prae terea vir, et dignus longiore vita. Ibidem Elisabethae statua est, quae quo ei anno nupserit non scitur exacte, quam quam probabilis sit apud nostrum hac de re coniectur: Alia icon in thecis Heraei est. Ladislaus vero, quem Post humum dicebamus, e quatuor Alberti filiis solus superstes fuit. Hungari eum impuberem regem fecere, et quod a tutore Friderico III. Imp. attineretur, bella quoque gessere.