Latin
ERCUIIURUMI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 255
Unproofread scanNot analysed yet
Sed discordia civium, qui diversis partibus fave Bella vero nulla gessit bant, cum non leviter exercuit. Austriam a praedonibus purgavit. Discordiae civium testis est cognomen, nam a sua parte Affabilis ob morum comitatem, ab altera, qui Alberto illi favebant, Ambitiosus appellatus est, quod nollet eorum pertinaciae concedere. In coniugio contrahendo non minus infelix fuit. Nam Hedivigen Polonam, Ludovici I. siliam, cum ducere vellet. designa tus a patre, cuius in aula educatus erat, gener, Polonorum fraude circumscriptus, eam, quanquam sui amantem, lagelloni Lithuano cedere coactus est. Iohannam deinde Caroli Parvi Neapolitani filiam duxit, sed sterilis erat. Icon vir apud Kilianum est, ele anti ornatu, nam et ipse elegantiformae erat. Coniugis imago e Bibliotheca Baronis de Buor sumta, eadem cum alia esse videtur, quam Ger. de Roo ex pressit. Nuptiarum tempus iterum incertum est; male prisci historici non magnam gloriam in his indagandis po suere. Friderico Tyrolensi cum vacua pera, ut dicitur, uxoribusque et liberis, decimum tertium caput dicatum est. Is extremus natu inter Leopoldi Probi liberos, fatis potens suo tempore fuit. Sed cum Ioannem XXIII. Papam adversus Concilium Constantiense et Caesarem defenderet, pro scriptus est, publi cataque ditio eius. Restitutus tamen inter cedente Ernesto fratre, exceptis paucis, in pristinum statum Obiit is 1439. Uxores binae sunt, Elisabetha primum Ru erti Caesaris, Anna altera, Friderici Brunsuicensis filia Fridericum ultra dimidiam corporis partem imago expreilit quam Baro de Buol possidet, veste ad talos procedente, cum inscriptione, quae eum ait fastigium nobile illud inauratum Oeniponti struxisse. Fecit id, ut aboleret ignominiosum cognomen, mit der leeren Taschen, seque satis divitem ostende ret, postquam restitutus esset. Alia imago est in Birckenic ex ed. de Roo, cum variis eius temporis ornamentis.