Latin
ERCUIIURUMI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 256
Unproofread scanNot analysed yet
Statu aenea est Oeniponti sagata, erumenam manu tenens, quod quo spectet, diximus, praesertim cum tunc antiquus mos crumenam palam ge tandi fuerit. Aliud signum, quod sum tum videtur e priore paucis mutatis, Dominicus Custos in iconibus Tyrolensibus expressit. Bonae indolis vir Fridericus fuit, formosus, ac fortis. Vitia quae habuit, ut ingenu ipse professus est, e negligentiore magistri disciplina hausit. In Tyroli est monasterium Cisterciense, Scirpinum nomine, ibi et aliae suit statuae, quae ad familiam Austriacam per tinent, et inter eas Friderici ex ligno, inaurata, cum tunica, palmatam dicunt, et pallio. Elisabethae, prioris coniugis pariter, quale simulacrum in Birckenio ex ed. de Roo exta Eiusdem foeminae ibi alia statua est, cum cerona imperiali, quod Ruperti Caesaris filia erat. Antequam eam duceret, Friderieus sibi Ziliolam Francisci Carrariac filiam desponsa verat. Altera eius uxor Anna erat Brunsuicensis, et haec cum corona, nam pater rex Romanus electus aliquando fuerat. Pia foemina, praesertim si e religione, qualis tum erat, satis corrupta, indicetur, pulchra ceteroquin mulier e decora. Ibidem aliae sunt statuae liberorum Friderici quatuor, eorum se. qui immature obierunt, Wolfgangi, alius deinde Wolsgangi, Sigismundi, quem mox tractabimus, filii; Friderici nepotis, Margarethae, et Hedwigis. Tertio decimo capite de Sigismundo Tyrolensi agitur, Friderici filio, Natus is est 1427. educatus a Friderico Pacifico agnato, a quo didicit litteras amare et litteratos homines. Sed et vitia sua habuit. Bellorum non cupidus, cum Venetis tamen et Helvetis, illic prospera fortuna, hic non item, depugnavit. Sed brevia haec bella, reliqua vita otiosa. Mor tuus 1496. haerede appellato Msaximil ano I. rege Rom. Elisabetha, quae ei nupserat, Iacobi Scotiae regis filia, edito partu mortua est. Duxit itaque deinceps Alberti Savonis fi liam, Catharinam. Oeniponti in templo eius instr visitur, plenum maiestate et cultu, cum titulo Archiducis, qui ei in dultus a Caelare erat. Aliae duae e lacobo Schrenckio sun satis comtae, cum elogio non contemnendo. Alia est in monasterio Scirpinensi armata. Iuncta est lateri uxor prior Eleonora. Pater Radegundim Caroli VII. Francogalli filiam pepigerat, quod ratum non fuit. Minus sigillum habet Do minicus Custos, armati, et cum ornamentis ducalibus. Aliuc tale in Bibliotheca Buoliana asservatur, cum pallio et armis. Lincii in pinacotheca Weissenwolfiana protome est, artificiose et picta et sculpta, quae tunc artes florescere coepe runt. Catharinae species ex Heraeanis est.