Latin
DIONYSII CATONIS DISTICHA DE MORIBUS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 26
Unproofread scanNot analysed yet
uae propter brevitatem, coninnitatem, argumentique dignitatem, a plurimis amata fuerunt Catonis Disti cha, quod inde apparet, quod multorum, praestantissimo rumque hominum ingenia in iis vel vertendis, vel explicandis elaborarunt, ea recentissimus eorum Editor, qui nomen suum latere voluit, nova quadam ratione sibi illustranda sumsit. Nam similia poetarum dicta, quae ceteri, ut se forte obtulissent, in suis commentariis posuerant, is studiosius cum ex antiquis, tum ex recentioribus auctoribus collegit, et semper in altera pagella collocavit, hoc secutus consilium, ut omni eorum conquirendorum taedio lectores levarentur. In quorum plurimis magnam sane cum auctore convenientiam deprehendent, sed de aliis quoque quin nor satis apte, et loco posita esse iudicent attenti, non dubitaV. c. Virgilii Aen. V, 854. cum Distich. 2. L. 1. mus Iuvenal. Sat. XIV, 109. cum Dist. 26. Placuit praeterea, breves quasdam de varietate lectionis admonitiones subiicere, quibus puto, nobis quoque nonnulla licebit addere In Dist. IV Sperne repugnando tibi tu contrarius esse Conveniet nulli, qui secum dissidet ipse Frustra legere Barthium, ait, ipso, quam verissimam lectionem esse nobis quidem persuasum habemus. Sed videtur Cl. Editor eorum sententiae deditus esse, qui statuunt, pronomen ipse alii pronomini additum semper esse in Nominativo ponendum: ita Ciceronem, ita probatae latinitatis au ctores omnes, dixisse; unde et ipse ad Praefationem lib. III Non me scriptorem, sed te neglexeris ipse, posse, ait, hinc de aetate et bonitate scriptoris decerni; in quo tamen etiam lo co, ipsum propter rationem oppositorum desiderandum videtur. Igitur intellexisse videmur, quandocunque lex opposi tionis, quam et in priore loco agnovit Barthius, pronomen ipse in alio, quam Nominativo casu, poni; sed aliter rem se habere in ceteris, ubi ista oppositio non sit. Utriusque ra tionis quaedam exempla posuimus. Prioris quidem, praete auctoris nostri haec: Cicero pro Marcell. 4. Et ceteros quidem omnes victores –viceras: hodierno vero die te ipsum vicisti. pro Ligar. 2. Cicero apud te defendit alium in ea uo luntate non fuisse, in qua seipsum consitetur fuisse. Catilin. 1.