Latin
DIONYSII CATONIS DISTICHA DE MORIBUS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 27
Unproofread scanNot analysed yet
8 Horat. 1. Epist. 2, 32. Ut jugulent homines surgunt de nocte latrones. Ut te ipsum serves non expergisceris. Florus III 18, 7. quum regum et gentium arbiter populus, ipsum se regere non posset. Alterius autem: Cicer. Ep. Fam. VI. 21. Hage scripsi, non ut de me ipse dicerem, sed ut tu –eadem cogitares. VII. 1. Reliquas vero partes diei tu consumebas iis delectatio nibus, quas tibi ipse ad arbitrium Tuum compararas. quo per tinent ea exempla omnia, quae 10. RIVIUS ad h. I. comme morat. Sallust. Catil. 20. 6. mihi indies magis animus ac cenditur cum considero, quae conditio vitae futura sit, nisi nos met ipsi vindicamus in libertatem. Tacit. Histor. IV. 11. Iu lius Priscus –se ipse interfecit. Hinc iam decerni de aliis locis poterit; an non in verbis Ciceronis Ep. Fam. I. 1 Ego omni officio ac pietate ceteris satisfacio omnibus, mihi ipse nunquam satisfucio, legi debeat ipsi? an non Lib. XI. 15. pro: Quod superest, perge mi Brute, et iam non cum aliis, sed tecum ipse certa, accuratius sit: tecum ipso? an non etiam de Legę I. 32. legendum sit: Ac duabus iis personis, quas supra dixi, tertia adiungitur, quam casus alicui aut tempus imponit, quarta etiam quam nobismet ipsi iudicio nostro accommodamus. Pro nobismet ipsis, quamquam nullam varietatem viri docti adnotarunt. Hinc apud Tacitum Histor. IV. 70. Legiones a Novesio –traductas se ipsas in verba Vespasiani adigunt, vidi iam Ernestius Vir Cl. rescribendum esse se ipsue. Quam ip sam medicinam desiderare videtur Curtii locus VI. 5. 9. aeteri, sicut constituerant, nitioni Alexandri se ipsos permittunt, ut legatur se ipst, vel ipsi se: contra apud Iustinum XII. 8. 15. Ac si non militibus vol ipse sibi partat, cum plurimis Codd. logendum erit ipsi sibi. L. II. Distich. XXV. quod ita habet: Rebus in adversis animum submittere noli, Spem retine. Spes ima hominem nec morte relinqnit: perfuadet sibi editor, alian lectionem, quae habeat, Spes una homines in morte resinquit, praeferendam esse propterea, quod auctor christianae religionis placitis imbutus non fuerit. At enim vero nec ab ethnico talem sententiam abesse debere statuimus, cum satis multa loca sint, in quibus spem omnium rerum non mode longissimam esse pronuntient, sed perdurare etiam post vitae tempora affirment. Vid. Cicero pro Archia c. 12. Quid Dido, quae spem iniuriae ulciscendae nec post mortem abiicit: Aeneid. IV. 385 Cum frigida mors anima seduxerit arti Omnibus umbra locis adero. dabis, improbe, poenas Audiam, et haec manes veniet mihi fama sub imos. In Dist. XXXI. ego quidem non intelligo cur a recepta