Latin
CTORUM, MAXIME S. APRI, VIOLANDO, CA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 269
Unproofread scanNot analysed yet
CTORUM, MAXIME S. APRI, VIOLANDO, CA PERE NON POTUIT. Post nonnulla interiecta vero, ubi narravit, quam nihil successerit huic Ottoni, inauspica to Lotharingiae recuperatori, an tentatori? utque ipse in pugna caesus sit, Theobaldo filio aegre manibus victorum elapso, subiicit perquam notabilite: : HAEC ENIM PUG MEROVINGORUM NA OMNES HACTENUS PROCERES FINIRUS SUIS CONTENTOS ESSE DOCUIT: NEC EORUM QUISQUAM, PRAETER GOFFRIDUM, ET ALIQUOS QUI NOCTIUN FURTIS INSIDIATI SUNT LOTHARINGOS BELLO APPETERE AUSUS FUIT. Ubi ergo istae vindiciae iuris Gallici, ab Ottone datae? Et ut graviorem adhuc auctorem producamus, BALDERICUS, ob rarita tem libri paucis notus, paucioribus lectus, a paucissimis quanti mereretur, aestimatus, qui temporibus iisdem, qui bus haec acciderunt, vixit, ut docet editor COLVENE RIUS, Chron. Camerac. I. III. c. L. p. 335. ita rem de Epi scopis refert: Tandem collecti Principes Saxonum apud Ma gunciam praefecerunt sibi in regem Conradum. Quorum ordinationi Dux Gothila, (inferiorem hic Lotharingiam obtine bat, postea etiam imperatori reconciliatus Friderici in Mo sellanica successor,) Princeps videlicat Lothariensium, contrair. volens, Episcoposque Coloniae, Noviomagi, VIRDUNI, Tra iecti, Leodii, allocutus, sacramentum a singulis accepit, non nisi tius consensu manus se ei daturos, neque ad eum ituros. Ho idem dux Theodoricus, Comesque Heynocenstum Raginerus, cur sibi complicibus sacramento firmaverunt. QUOD EPISCO PI PRIMI INFREGERUNT; QUI SE PRIMO, DEDERUNT (Conrado Salico) CANTICUMQUE POPULI MALUM FACTI SUNT. Narrat inde Episcopi sui Gerardi sapientiam, qui rebellionem coniuratis dissuadens, occulta legatione Imperatori fidem obstrinxerit, interea tamen Regem Francorum placare muneribus studens, ne sibi primitus usurpationem (en fundamenta iuris Gallici) inferret, quam toto (L. toti) regno (Lotharingiae) facere ao consilium habuit; donec intra annum unum et dimidium rem eo adduxit, ut reconciliati defectores Aquisgrani Impera tori cum ipso se dederent.