Latin
CTORUM, MAXIME S. APRI, VIOLANDO, CA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 270
Unproofread scanNot analysed yet
Dici non potest, quantum lu cis historiae haec BALDERICI narratio adferat; in quibus non postremum fuerit illud, Theodoricum adhuc, quum Conradus imperio potiretur, ducatui praefuisse Mosellani co, eumque per prolepsin saltem historicam Friderico, suc cessori eius, iam tunc a VIPPONE attribui, quod apud me dii aevi scriptores, interdum ex adfectatione, saepius ex ignorantia, est frequentissimum. Sed nobis hic maxime serviant pronae Episcoporum ad obsequium cervices, ne quis porro eo quaedam extorsisse imperio suprema potestat obtinenda, somniet. Sed redeamus ad Hanovii observata. Conspicitur in una parte caput, corona, sicuti quidem chalcographus expressit, tectum. Nobis liquet mitram gemmatam, qualem in aliis exemplis S. Mauritius gerit, fuisse. Circumscribitur: MVRIC . . . Nisi et hic de trita parte litterae M. supererunt vestigia: . . . IAVRIC . . . h. e. Sctus Maurieius. Posterior pars civitatis turritae, imposita cruce, simulacrum ostendit, cum epigraphe MAGDEQVAG. i. e. Magdeburg. Qui sequitur, in me dio vacuum circulum ostendit, in quo tamen ab aerugine exesam S. Mauritii imaginem fuisse, qualis exstat in alio nummo persimili, quem describit LEUCKFELDIUS Anriq. Nummar. Magdeburg. §. 32. Tab. II. n. 34. ,dubitare non licet. Et ipsa vera inscriptio sic ex eodem Leuckfeldiano restituenda est: CCS (fuit enim: SICS, h. e. (Sanctus) MAVRITIVS. Postica convenit plane cum superiore, nisi quod crux supra civitatis simulacrum periit de tritu, an aerugine? Sequuntur duo nummi Anglosaxonici, cum capite AEdelredi regis quorum inscriptio sic est legenda: AEDELRED REX ANGLOZ. hoc est, Anglorum. Inscriptiones posticarum hic extricare non possumus, quia caremus nunc libris FOUNTAINII, SPEELMANNI, RAPINI, et aliorum, in quibus comparando ectypa certiora quisque reveriet. Nos contemplando tabulam apud LEHMANNUM de naulis Danicis p. 26.