Latin
CTORUM, MAXIME S. APRI, VIOLANDO, CA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 272
Unproofread scanNot analysed yet
Scythiae ipsum vindi cat; multarum artium, vitae utilium, inventionem, grammaticae praesertim et philosophiae, illi attribui ostendit, putatque postremis Iosephi patriarchae temporibus, e posteris lapheti regnum et sedem in Scythia sortitum, homines ad cultum vitae virtutesque et sapientiam erudiisse. Mul tos per hanc occasionem antiquitatis recessus scrutatus sa gaciter e suis involucris, iucundas et utiles notitias explicat. Indoles genuina prope verorum docte et acute expensa, prudentiam in docendo instruit, ne omnia nimis morosi reiiciant, quae nondum ex omni parte ad exactissimas veritatis rationes perducta sunt, sed instituto interea certo solum re spectu, qui non fallat, serviunt. Divisio civilis Prussiae Po lonicae, et iuncta emendatior geodaesia eius, praeclara historiae et geographiae praesidia adferunt, et observationes le ctissimas continent. Examen somnambulorum psychologicum, eremplis mirisicis et raris, observatis curiosis, et inquisitio nibus in naturam actionum animi et corporis doctissimis, absolvitur. Neque elaborata minus aut pulcra, occurrun in se quentibus: de materia proprie dicta, in enucleata quadam tenus rerum simplicitate, in qualitate rerum quadamtenus ex tussa, de vicario sensuum usu, in quibus omnibus naturae in terpretem felicissimum Scriptor agit. Analecta de Orphec philosopho, ex eruditione, litteratura elegantiore, et antiquitate philosophica, eximia quaevis magna ubertate proferunt. Excussio quantitatis generatim spectatae, quam profunda meditatione, tam pulcra explicatione commendatur. Fata regni Lithuani sic ex fide diplomatum et historiae recensentur, ut multorum errores arguantur, et Mendovii praeser tim, primi regis, res in bono lumine collocentur. Ostendit vero potissimum, qui successus religionis Christianae sub hoc et postea fuerit, et post egregias ex historia et accura ciore geographia observationes, equitum cruciferorum res gestas supplet, multa emendat, et plurima ad pleniorem istarum et regionum et gentium notitiam suppeditat.