Latin
CTORUM, MAXIME S. APRI, VIOLANDO, CA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 271
Unproofread scanNot analysed yet
id deprehendimus, loca officinarum signari, unum interdum saepius duo. Quod vero in medio plerumque sic exstat: M–O. est sigla, quae monetam notat. Ceterum Lehmanni argutiis, qui miras sententias marginibus adscriptas comminiscitur, forte prudentiores parum delectabuntur. Superest ille, quem n. 9. in tabula expressum, auctor, ol inscriptionem vetustatis iniuria truncatum, ad Anglo Saronicos etiam referre instituit. Nos autem facies admonet, Ottonem hic Magnum comparere, clypeatum, et sceptrum ferentem, qualis frequenter occurrit. Nec epigraphe ali ter legenda, quam: ODDO REX GERM. Postica crucem habet, insertis per angulos liliis. Inscriptio forte: ADELHAID REGINA. Non erit fraudi Hanovianae gloriae, quod acutissimis cogitatis, et multis eruditis meditationibus, exactius eruere verum, atque certum, non contige rit, quum ipse adspectus, et caussae iam antea memoratae, quemvis admoneant, quam corrupta vetustate, aerugine et male consulta repurgatione, haec monumenta ipsi ob lata sint. In dissertatione, quae explanata definitionum foetunditas inscribitur, virtutes plenae et commodae definitio nis egregio indicio ostenduntur, ut tractationis elegantitituli felicitatem aequet. Dilucidatae vires rerum in gener sequuntur; ubi subtilitas et evidentia certant cum dignitate argumenti. Quae inscriptionem habet limites et demonstra tio principii repugnantiae, magnae accurationis est, et fluctua tioni eorum opponitur, qui essentiam rerum immutabilem ignorant. In Prometheo Scytharum philosopho auctor fabulas historiae adcommodare, BOCHARTI, HUETII, BANIE RII, aliorumque exemplo instituit.