Latin
NOVA LITTERARIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 279
Unproofread scanNot analysed yet
De dit vero, ut maxime, operam, ne aliquid ex inventis et novis observatis Academiarum, Londinensis, Parisiensis Petropolitanae, Berolinensis, et Bononiensis praetermitta tur, quod WOLFII contemplationi naturae servire pos sit, sive novam lucem adferant, sive emendandi quaedam occasionem praeheant. Phaenomenorum caussae it reddentur, ut nihil ex vulgi opinionibus vel sensuum fullaciis temere adsumatur, et industria adhibebitur, ut plures reptignantiae species fine re inter sententias NEW TONI et LEIBNITII tollantur. Ne etiam praeter uti litatem pretium operis augeatur ex multitudine figurarum, experimentorum vulgarium et saepius institutorum, quorum descriptiones obvii quique de rebus naturalibu libelli continent, nulla ratio habebitur. Primum volu men destinatum est Physicae coelesti et acthereae, quod luci publicae prope diem exponemus. Omnes aequi arbitri nihil de praestantia scientiae, qua ad reliquas via panditur, dubitabunt, et plura, quam exspectassent, ad tius provectum praeparata invenient. Consummata HANOVII in rebus physicis doctrina satis publicae famat praeconio commendata, nihil, nisi elaboratum ingenio es perfectum industria, promittit, et eius Latina fucundia et oris rotundi felicitas iam ex continuatis illustris phi losophi operibus maioribus apud omnes aestimatur. Quid 280 NOV. ACT. ER. MENS. IUN. A. MDICLMI. P. I. Quidquid ipse WOLFIUS ordiendo suum systema sibi proposuerat, severa imitationis lege hic observabitur. Nos integrum hoc opus tributum in IV. volumina chartae quadruplicatae, quorum quodlibet IV. vel V Alphabeta, quae vocant, impleat, et VI. circiter figuri ornatum sit, tanta diligentia curabimus, ut nemo parsum impensae circa nitorem et elegantiam caussari queat. Forma quoque operibus Wolfianis iam publicatis re spondebit. Tomus primus exponetur instantibus huiu auctumni nundinis Lipsiensibus, et reliqui, sex quisque mensium, vel annuo certe, spatio interiecto, sequentur. D. Halae Prid. Non. Maii A. S. R CIƆIƆCCLXI. Acistea go N. VIII. NOVA ACIA