Latin
ERUDITUROM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 281
Unproofread scanNot analysed yet
ERUDITUROM publicata Lipsiae Calendis Iunii Anno MDCCLXI. Pars II. CHRISTOPHORI SAXII ORATIO IN SEPTEM Artium Liberalium Magistros. Habita publice Traiecti Batavorum a. d. IV. Nonas Apriles, quum in doctorum hominum Panegyri Academiae se rectura solemniter abdicaret. 1761. ex offic. Ioh. Broedelet, Acad. ty Traiecti ad Rher pogr. plagg. 9½. in 4. vixius, Vir celeberrimus, cuius insignem peritiam ut omS nium humanitatis partium, ita eius maxime, quae pertinet ad monumenta antiqua, tot egregiis documentis spe eiminibusque probatam, nos Germani, quorum ille apud Batavos summum decus ornamentumque vivit, vere vehe menterque admiramur, Oratione ista etiam Oratoris magni atque docti laudem sibi vindicavit. tot praeclaris nos quidem gravibusque sententiis illam, tam lectis exquisitisque verbis refertam exornatamque reperimus! In exordio narrat, praeter alia, Saxius ante quatuor et septuaginta annos a Consulibus et Senatoribus civitatis Traiectinae, quibus inscripta est Oratio, lege sancitum esse, ut Rectores Academiae Tra iectinae et adirent munus, et eo abirent publice, non privatim, ut antea; praedicatque, anno suo magnam humanissimorum iuvenum multitudinem et copiam confluxisse litterarum caussa et convolasse Traiectum. Oratio ipsa, quae eo rum opinionem labefactare, atque adeo evertere conatur, qui septem Artes liberales, hoc est, Grammaticen, Dialecti cen, Rhetoricen, Geometriam, Arithmeticen, Astrono miam, et Musicen, architectati et commenti sunt, descripta est in partes duas. Prima parte docetur et demonstratur, nullum vestigium, neque numeri isius, neque ordinis artium reperiri in scrij tis Graecorum Romanerumque veterum.