Latin
ERUDITUROM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 283
Unproofread scanNot analysed yet
ccleber ille magnusque Hipponensium Theologus, primus ausus est dialecticae locum inter Grammaticen et Rhetori cen medium assignare, artibusque tribus his adiungere alia quatuor, Arithmeticen, Musicen, Geometriam, et Astro nomiam svid. lib. II. de ordine c. 12–16. J. Quae quidem artium descriptio et distributio a Martiano Capella primo cuius Nuptias Mercurii et Philologiae nemo ignorat; deinde ab Severino Boethio, Cassiodoro, Isidoro, Beda Venerabili, Alcuino, Rhabano Mauro, Iohanne Sarisberiensi probata est et propagata ad posteros. Hactenus de prime Parte Orationis Saxianae. Aiterius Partis summa haec est. Omnia studia, ait Auctor doctissimus, esse vel cognitionis, vel scientiae: neque quod ex omni sua parte unum semper, idem et secum consentiens sit, cuius stabilitas nuiquam vacillet quod penitus perspectis, in unum exitum spectantibus, sei catia camprehensis, et nunquam fallentibus rubus absolva tur, in id totum naturam urtium nomenque cadere ullo modo posse; sed vel doctrinar, vel disciplinae nota signari opor tere. Nam etsi Latini interdum artem, doctrinam, scientiam disciplinam, promiseue dicant: tamen id non ubique fieri; id quod locis Ciceronis nonnullis confirmatur ab eruditissimo Saxio sp. 47.) :et Latinos saepissime discrimen facere inter opinionem et scientiam, inter litteras et studia doctrinae, inte ingenium et doctrinam, inter ernditos et doctos homines: et a ciraecis, veluti a Platone, Aristotele, Philone, τέχνην fere semper distingui ab ἐπιστήμῃ. Ubi enim opinabilis ratio extet, quae maximam partem sensuum et ingenii felicitate contineatur, ibi Artis vim potestatemque efflorescere. Itaque nec Mathematicen, nec Logisticen, nec Geometriam, in numerum Artium reserri debere; sed Grammaticen, Rhetoricen, etiam Poeticen, solas esse isto vocabulo appellan das: et dialecticen non esse in Artibus, Matheseos et Philo sophiae quasi auteambulonibus, verum in medio Philosophiae regne, ex mente veterum, collocandam. De quibu omnibus tam docte et scienter, tam ornate et copiose, disputat Saxius, ut magni Christii nostri discipulum sv. p. 44. facile agnoscas. Caeterum conclusio Orationis haec est, u Orator, qui ante sexennium docere humaniores litteras Traiecti pubiice iussus est, mortem Irhovii Theologi, qui ante eum Rectoris munere in Academia Traiectina functus erat lugeat; de iniuria Burmanni, si dis placet, secundi, conqueratur; Rectoris insignia Elfnero Theologo publice tradat salutem denique et incolumitatem Academiae Traiectinae precetur