Latin
ERUDITUROM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 282
Unproofread scanNot analysed yet
De eo quidem consentiunt omnes veteres una et mente et vore, qui versari bene in studio philosophiae velit, eum instructum esse praeditumque oportere multarum aliarum artium scientia: sed quaenam sint artes illae, et quot, de eo valde dissentire inter se videntur. Plato enim, vel potius Socrates apud Platonem in Philebo, sp. 90. s.] nomina Musicen, Medicinam, Architecturam Arithmeticen, Geometriam, Dialecticen, Rhetoricen: alibi artes alias, vel tot idem sin Gorgia p. 282. s.) ,vel etiam pauciores IVII. de rep. p. 483 487. J. In nobili illa Cebetis tabula laudantur quidem septem artium doctores, poetae, rhetores, diale ctici, musici, arithmetici, geometrae, astrologi: sed celel Saxius locum illum, cum Petito, Thomasio, aliisque, inter polatum et contaminatum arbitratur. Etiam a Cicerone celebrantur commendanturque alia artium genera, alia: Varrone Philone, Seneca philosopho, Quinctiliano, Galeno, Clemente Alexandrino: quorum omnium loca in no tis adiectis diligenter laudantur. Etsi igitur veteres de nu mero et ordine artium liberalium tantopere dissidere intese reperiuntur; cuius dissidii opinionis caussae Saxio videntur esse, vel interitus tot librorum veterum, maximeque Varronis, e quibus sententia Graecorum Romanorumqu ea de re cognosci certius a nobis atque planius posset, ve animi magnitudo humanitatisque incredibilis et insatiabilis cupiditas eorundem hominum, qua allecti et capti nullam artem contemnendam despiciendamque, immo omnes non tam attingendas leviter et gustandas labris primoribus, quam imbibendas penitus devorandasque totas censuerunt, ut ridiculum ineptumque videretur singulas commemorare in scriptis, et veluti annumerare: tamen certissimum habetur auctoritateque Platonis, Aristotelis, Ciceronis, Senecae Plutarchi, Galeni, etiam Sexti Empirici, doceri plane potest, veteres dialecticen noluisse esse in numero artium, quae Sapientiae ministrae essent et adiutrices, sed eam in suprema quasi arce fastigioque Sapientiae collocasse. Augultinus.