Latin
IOH. ALBERTI EULERI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 293
Unproofread scanNot analysed yet
In sexta exponuntur varii modi Iurisconsultorum notitiam ac quirendi, ad quos praeter alios refert catalogos bibliothecarum, inprimis Maiansianae, relationes litterarias, diaria uiridica, et collectiones imaginum ICtorum; de quo insti tuto copiose agit. In octava cautio proponitur, ne nimium temporis litteraturae tribuamus, aut auctorum librorumque notitiam rebus ipsis et solidiori doctrinae anteponamus Eos, qui titulos tantummodo librorum, editiones, et auctorum nomina recitare possint, appellat edaces sine ingenio at humano tamen capite natas bipedesque tineas. „Pote „ram, paucis interiectis addit, profecto, si tale mihi propo„situm fuisset, ad stuporem usque litteratus videri. Nihi „hercules ea re facilius, utpote quae manus solas, ingenium nulium poscit. Has res dignitate eruditi hominis inferio „res qui icire cupiunt, ex librario quolibet obvio, aut, si ille foras exierit, ex puero, qui tabernam claudit, aut InSed ad ipsum librum veniamus. In stitore requirant iuris igitur natvralis historia contexenda, c. I. primum nomina auctorum in iuris naturalis doctrina ponit; deinde de Ad. Frid. Glassei historia iuris Naturae exponit; deniqu Grotii, Pufsendorfii, Hobbesii, Schmausii, suam denique, de ctrinam recenset. Inter Grotium et Puffendorfium eandem ait esse rationem, quae est inter Leibnitium et Wolsium, et hunc nihil aliud agere, quam ut illius doctrinam latius explicet. De Hobbesio ita iudicat: „Non est alius morta„lium, qui naturae regulas scruretur, quam ille, profundius „Eius demonstrationes ad mathematicam exactitudinem ac „cedunt proxime. **Et de libro de republica, quem Leviathan inscripsit: „Hobbesii autem principia, tametsi sint "„a Puffendorfii primis dogmatibus diversissima, mirum ta „men est, utrosque in ipsis conclusionibus accuratissime con „venire. At Theologi tamen illa solent morsibus admodum „acerbis ündique appetere, quos nihil curo. Nam iidem „Puffendorfii ius naturae, cum primum appareret, alienisi mum a christiano cultu, et impium iudicaverunt quam ma „rime, quod cum nihil profcere possent, nunc etiam ve „nerantur et laudant. “Denique doctiss. Auctor summam Schmaussianae suaeque doctrinae exhibet; nempe, instinctus naturales iusti et aequi radices esse. Tres vero huius doctrinae formavit regulas: I. Quicquid in omni animali re peritur, de hoc quin iustum sit dubitari non potest, et refertur ad Ius naturale. II.