Latin
IOH. ALBERTI EULERI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 294
Unproofread scanNot analysed yet
Quicquid autem pro iusto reputatur, neque tamen reperitur in bestiis, illud non est iuris na turalis, sed iuris Gentium. III. Quicquid neque ad ius naturae, neque ad ius gentium referri potest, attamen pro iuste reputatur, illud omne ad ius Civile reseras. „Ex his itaque „dictis in nostro libello, addit, eo devenimus, ut incestum „ratura nullum esse, gallo gallinaceo doctore, ostender? "mus; neque iure gentium improbari, quod ad neminen „inde ulla redundat iniuria. Ergo stupra non violenta, nullo „iure, nisi civili, turpia esse; imo eum, qui non sobolis pro„creandae, sed libidinis extinguendae causa matrimonium „inierit, naturali quidem iure nullo modo peccare, propte „rea quod omne genus animalium in coitu, Veneris solius „non prolis suscipiendae rationem habet, nec ulla laesio alio„rum ex eo oritur. “In Cap. II. primum nomina elegantiorum ICtorum ponuntur: deinde de adminiculis discendi ius Romanum, lingua nimirum Graeca et Latina, de antiqui tatibus iuris, fastis consularibus, notitia dignitatum utrius que Imperii, historia iuris in genere, et historia institutorum civilium per singulas iuris materias speciatim agitur: poss indicantur fontes iuris civilis, ad quos leges XII. tabula rum, corpus iuris, codex Theodosianus, Basilica, Theophilus et Harmenopulus, Novellae Iuliani latinae, nec non Graecus earum textus, leges Rhodiorum navales, et reliqua, pertinent: tum commemorantur commentarii in Institutiones, Pandectas, Codicem, et Novellas, optimi, nec non compendia: denique enarrantur libri promiscui me lioris notae: Eckhardi hermeneutica, Wielingii Iurispru dentia restituta, Gothofredi quatuor fontes, Barbosae, Tuschi, et Bertochii promtuaria, Cuiacii, Noodtii, et Merillii opera, Bynkershoekii Observationes, Alberti Iurisprudentia Medica, Leyferi meditationes, et alii. De Heinecci Antiquitatibus Iuris iudicat Vir Cl.