Latin
ERUNITORUUI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 3
Unproofread scanNot analysed yet
τί νυ, quam reliqui libri τὶ σὺ, quum σὺ sit manifeste otiosum ac frigidum Sic eadem rhapsodia v. 215. non spernendum videbatur Enestio ἄρ πρῶτον, quod est in Cod. Lips. pro vulgato cπρῶτον, quum particula ἄρ vel post parenthesin, vel in prin cipio, quod ad praecedentia referretur in narratione poni soleret. Sic idem Codex v, 53. verissime exhibet εἴκελος, quod Barnesius ex coniectura recepit, et post eum Clarkius pro iκελος, quod est in reliquis libris. Interdum tamen librarii manus fuit, ut sit, admodum negligens, non modo singulis verbis male scribendis, sed etiam omittendis integris versibus. ut ξ, 216. 6, 673. π', 344. Sed satis diximus de prima dote, qua ornavit Homerum Clarkianum, etiam in hac Iliados parte, Ernostii doctrina. Veniamus ad alteram. Ea haec est, ut verba Homeri vel ab correctione temeraria et audaci Criticorum quorundam, et in his Dawesii ma rime, vindicentur; vel ingenii ope, linguaeque legum adiumento, et librorum veterum fide, emendentur. Utriusque generis exempla quaedam protulisse haud poenitebit. 2 78 in verbis ἦν καὶ τη ἀπόσχωνται πολέμοιο Τρῶες, Ernestio non sine caussa, frigere videtur particula καὶ, quum sansurequirat si forte. Iam quum in Cod. Lips. extet εἴ κεν pre ὴν κάι suspicatur Vir celeberrimus, Homerum scripsisse ijs κe vel ἦν γε. Eadem rhapsodia, paullo inferius v. 101, in om nibus libris editis ante Clarkium, legebatur Ἀλʼ ἀποπτανέουσιν Clarkius primus ἀποπαπταν. recepit, de coniectura Richardi Bentleii, quod confirmat auctoritas MSS. Vatic. et Florent. ,ab Thoma Bentleio inspectorum. Eandem emendationem pro bat Ernestius, laudans Scholiasten Cod. Lips. ,qui scripturam ἀποππανέουσιν vitiosam esse doceat, pro ἀποπαπτανέουσι Verba Scholiastae haec sunt: Αλλ ἀποπτανέουσιν περιβλέψουσι καὶ πτοηθήσοντως· δηλονότι πορὶ τὴν καθολικην γινόμενον γίνεται δὲ ἀπὸ τοῦ παπτάνω παπτανῷ παπτανέω. Unde Ernestius recte censet, etiam apud Flesychium recipiendum fuisse ἀποπαπτανέουσιν. Sed apud Homerum F, 398. eidem placebat pro ποτὶ, quod non minus, quam προτὶ, durum esset, rescribere ποθι. Eadem de caussa e 41.