Latin
ERUNITORUUI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 4
Unproofread scanNot analysed yet
pro ἔτι δηρὸν, quod in omnibus libris est, putat reponi oportere ἐπὶ δηρὸν, quae sit Homerica forma, praesertim quum Pseudodidymus videri possit eam lectionem sequutus esse; interpretatur enim ἐπὶ πολὺν χρόνον. At nobis nihi inde cogi posse videbatur ad labefactandam scripturam vul gatam, quam nostrae quidem aures recte se habere iudica bant: nam quum apud Hesychium quoque δηρὸν absolute positum, Ivid. v. c. II. β, 298. Od. α, 203. )explicetur per ἐπὶ πολὺν καιρόν: intelligitur, nec Pseudodidymum verbi ἐπὶ πολὺν χρόνον quidquam aliud interpretatum esse, nullo que modo coniici posse, eum legisse, legendumve censuisse ἐπὶ δηρόν. Neque enim ommia in antiquis scriptoribus exigenda sunt ad normam fastidiosumque iudicium nostrarum aurium, non omnia mutanda ex legibus nostri ingenii, saepe fullacibus. Sed videamus alla. x, 402. legitur in multis libris πιλναντο, quod etiam Clarkius recepit. Barnefiu. praeferebat πίμπλαντα, quae est lectio edit. Flor. Rom. Ald. 1. Apud Synesium (Laud. Calv. p. 82. )e Dione Chryfostomo citatur πεφόρηντο, quod Valkenarius ita probabat ut mallet tamen πεφόρυντο, h. e. inquinati erant capilli. quan coniecturam relicit Ernestius propterea, quod praecedens particula ἀμφὶ desideret verbum motum significans. Quo modo igitur legendum? Nimirum πίτναντο. Hoc diserte scriptum habetur in MS. Lipsiensi; hoc exprimere voluit Aldus in editionibus suis posterioribus duabus, verum operae dederunt vitiose πίπναντο, quod fideliter repetiit, ut so let, Iunta. Accedit, quod sic commodissimus aptissimusqu existit sensus: nans ἀμφὶ –πίτναντο de comis est quod v. 315. περισσεῖοντο de crista galeae, comae nigrae concutiebantur, iactabantur circa caput, exultabant, et concussu circumfundebantur capiti. Apparet etiam, Dionis πεφόρηντι esse glossema et interpretamentum lectionis πίτναντο. ὑ 447. integrum versum, Ἀλλ’ ἔτε δὴ τὸ τέταρτον ἐπέσσυτο τάμμονι ἴσος, delendum censet Ernestius, qui temere sit illic insertus ex π, 705. nam ait non modo rem ipsam eum repudiare, quod Achilles non quartum irruerit in Hectorem sed, post tres inanes ictus, ad aliorum caedem se converte rit: verum desiderari etiam in MS. Lipsiensi, et in edit. Ron. neque in Eustathii Commentariis vestigium huius versus reperiri.