Latin
STYLIANI MASTRACAE, CORCYRENSIS, ICTI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 34
Unproofread scanNot analysed yet
Denique, quod Iurisconsulti Romani aiunt, commune omniun mare esse, ita explicatur, ut ad eos pertineat, qui sub ec dem Imperio, diverso tamen iure, utebantur. Restat quart Oratio, quae de fontibus iuris civilis nuncupatur. De Iudiciorum praeparatoriis disserendum erat Auctori, quae prae paratoria saepius in iure civili immutata, propterea quod ius ipsum mutabatur, et pro vario Reipublicae statu in varias abiit formas. Ius enim rigidum et asperum adversus plebem sub Regibus, qui mandata Patrum exequebantur, Tabu lis decemviralibus, et multo magis edictis Praetorum mitigatum, quod tam publica, quam privata iura Patrum pene omnia plebi communicata, libertatem civilem plebi confirmavere; quare in formulam transiit, quod antea, ut scriptum exercitum fuit. Sublatis tandem Ordinibus, sub Imperatoribus Responsa Prudentum, SCTa, principum placita, aequiu humaniusque ius civile reddiderunt, quale in Collectione lu stiniani habemus, ut abolitis etiam formulis in tota lurisprudentia idem in praeparatoriis iudiciorum usu venerit, quae pars Iuris Civilis sunt.