Latin
CATALOGUS CODICUM MSS. BIBLIOTHECAI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
CATALOGUS CODICUM MSS. BIBLIOTHECAI Bernensis, annotationibus criticis illustratus: addita sunt specimina scripturae ex codicibus variae aetatis, tabulis sculptis exhibita, et praefatio historica: curante I. R. SINNER, Bibliothecario. Bernae 1760. ex offic. typograph. illustr. reipubl. Alph. 1. plagg. 18. in 8vo. accedunt tabulae sculptae quatuor agna semper fama floruit Bibliotheca Bernensis, inter nobilissimas Europae relata: nec immerito. Sum IVI enim in hoc aeternitatis gremio plurimae divitiae re conditae, munifica Bongarsii, Danielis, Gravisseti, aliorum, manu collatae: sunt multi libri manu exarati, rari, egregii, et quorum ope veteres auctores et illustrare bene, et feliciter emendare possis. Quare grati Cl. Sinneri beneficium agnoscimus, illiusque una in hoc negotio diligentiam et doctrinam laudamus. Omnem vero librorum congeriem Vir Cl. in qua tuor classes divisit, atque suae classi singula opera ita attribuit, ut ad ordinem Alphabeticum libros poneret.