Latin
BIBLIOTHECA SIVE SUPELLEX LIBRORUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 355
Unproofread scanNot analysed yet
in 8 olemus hoc utplurimum queri, quotquot bonis litteris operam damus, ita nobiscum agi in hac vita, ut in summa aviditate discendi, tamen non ita multum proficiamus Quae res, uti varias habet caussas, quarum maxima in im becillitate ingeniorum nostrorum posita est; ita hanc quoque, caritatem librorum, sine quibus nemo excellere in ullc genere potest. Quid enim? Sunt nobis utplurimum ducenti, trecenti libelli, iique non semper praestantes, e quibus sapimus, et omnis ille labor, quem docti viri in augendis scientiis impendunt, si verum dicere liceat, in cassum cadit, quod plurima pars studiosorum vix ipsos libros novit, multo minus rem. Magna itaque pars eruditionis est nosse bonos libros, qui te, quasi compendiaria via, ad summa quaevis ducant. Laudandum itaque est, vehementerque commendandum eruditorum hominum institutum, qui scriptis efficiunt, ut notitia bonorum librorum, res multorum annorum, si singula et omnia a nostrum unoquoque indaganda et conquirenda essent, ea ut paucos intra annos non male addisci queat. Pertinet eo inprimis ratio ea, cu ius auctorem Photium fuisse intelleximus, qua docti viri quos legerint possederintre libros notos facere ceteris Quo in genere, et ante nostrans, et enarrando solent. nostra aetate eminuerunt quamplures, quos inter me rito Solgerum nostrum referimus, virum doctum, beneque de ecclesia meritum. Iam vero, ut Cato dicere solebat, summorum virorum non solum negotii, verum etiam otii rationem extare debere ita noster etiam Solgerus, u non solum de religione sua in munere faciendo, sed de cetera quoque gravissimis in rebus sollertia ac dexteri tate testimonium extaret, bibliothecae suae quasi histo riam nobis aliquam edidit, cuius et prior Pars se erudi tis valde probavit, et haec non minus placebit, ut confi dimus.