Latin
BIBLIOTHECA SIVE SUPELLEX LIBRORUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 356
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim solum tituli librorum extant, quam quam etiam hoc laudandum esset, sed quid tractent li bri, quam boni sint, quamque rari, quae editio princeps quid docti viri de hoc vel illo iudicaverint, quae fata libri fuerint, ea omnia magna diligentia Solgerus conquisivit. Itaque qui hunc Catalogum accurate perlegerit scito se plurimum in eo genere did cisse. Continentur vero hoc libro primum codices biblici quamplurimi optimae notae, ac rarissimi, Commentatores deinde, Glossato res, Exegetae, post Homiletae, et ascetici libri. Sequuntur Theologici, quos Dogmatico Polemicos vocant, Ca suistici porro, et Miscellanei Theologici. Scriptorum Historiae ecclesiasticae, Ceremoniarum, Liturgiarum, multi et boni, Auctores Historiae Catholicae et singulorum populorum non minus egregii, uti etiam litterariae histo riae fontes, Antiquitatum, Genealogiarum, artisque He raldicae, Latini et Graeci nonnulli, et si qui alii ad has litteras pertinent. Paradoxos, Fanaticos, impiosque ac prohibitos bene multos collegit, miscellaneos quos vocant, grammaticos historicosque alios, et luridicos denique. Atque haec de ratione totius instituti dicta sunto Extant ibi egregia multa, multa non facile obvia, au vilia, sed cara inprimis et pretiosa. Averet sane animus singulas annotationes auctoris, doctas eas et elegantes sigillatim expendere, quo maiorem lucem nostra haec re censio acciperet; et haberet id magnam sane utilitatem. Verum omnia quae sunt bona excerpere, nihil esset quam dimidium librum describendo huc transferre; singula illustrare, quid esset, quam librum novum conficere, hoc nostro vel sexies maiorem?