Latin
NCAACIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 371
Unproofread scanNot analysed yet
Religiosus rex, et nimium benignus, qui ipse nihil mali fecit, nisi hoc, quod ministris concessit potestatem suis faciendi quae vellent, quo factum est, ut bono loco res Hispaniae non essent, donec ille regnaret. Uxor era Margareta, Caroli Styrensis filia. Eius imago in arce Schoenbrunn asservatur. Religiosa femina, ac bona. Fi lia erat Anna, quae Ludovico XIII. Gallo nupsit, quam Sa vary et Gaultier una pinxerunt. Aliam protomen ipsi re ginae dedicavit Moncornet, cum elogio vitae et factorum brevi. Motterillia, femina Gallica, eius speciem valde laudat, praecipue quod semper hilaris visa sit, animus pariter optimus fuit. Quanquam id totum fidei auctorum remittimus: nam cum omnes in universum fere ab auctoribus nostris collaudentur, quid de singulis statuendum sit id nonunc minime curamus. Filius Philippi erat Carolus, qui cum vix vicesimum quintum aetatis annum attigisset mon tuus est. Tabulam exhibet auctor nobis eam, quae ali quando Schoenbrunni fuit. Protomas habemus duas, alte ram ex Heracanis Rhevenhüllerus operi suo inseruit, alte Eius ram, Rubenii opus, lodius chalcographus edidit frater erat Ferdinandus. Quo de viro latius egit aucto prioribus voluminibus. Sed enim Belgio praefectus ali quando fuit, quam ob rem militari etiam habitu conspicitur primum exemplum apud Gevartium est, alterum apud Io dium, a Dyckio pictum. Equestrem vero etiam speciem habemus, pictam a Rubenio, sculptam a Pontio, quae itidem ap. Gevartium in pompa Anticerpiensi reperitur. Inscriptiones deinde nonnullae memoriae ab auctore conservatae sunt. Septimo capite cum Philippus IV. Hisp. reuxoresque et liberi eius contineantur age de his etiam aliquid moneamus. Pinxit autem eum Rubenius, quod opus conserratum est in ibro Scriveriano. Aliam imaginem Ki lianus sculpsit, verum minus bonam. Aliam praeterea Ru penius benius pinxit, quae et in libro qui pompam Antwerpiensem describit, et in collectione Eugeniana conservata est. Sehoen brunni praeterea eius effigies cernitur, maximae auctoritatis Speciem enim Philippus valde liberalem habuit, qualis et iam in imagine est. Protomas auctor sistit tres. Prima a Rubenio et Pontio, secunda ab Hollaro et Galleo, tertia leneto et G. L. neque enim nomen expressum est.