Latin
NCAACIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 372
Unproofread scanNot analysed yet
Pri mam Philippi uxorem Isabellam, Henrici IV. Galliarum regis filiam, Iodius expressit. Alia imago a Rubenio et Pontio proficiscitur. Femina gratiosa apud omnes, nisi quod: marito frigidius habita est, quanquam etiam ille mortuae bonitatem agnoverit. Altera Philippi uxor, Maria Anna patrem habuit Ferdinandum III. Imp. Ingenium ei erat ex cellens, forma amabilis. Protomen Widemannus pinxit lodius excudit; aliam Boultats aeri incidit, crinibus ita com positis, ut fere ridiculum in modum turgeant, uti mos sueculi fuit. Aliud exemplum Schoenbrunni est. Viduaimaginem in archiducali arce Ebersdorfiana fuisse aliquando auctor dicit, quam exhibet. Filium Philippi maiorem, Balthasarum Carolum, lodius effinxit. Alia ex eius cenota phio, quod Antiverpiae est, depromta est. Nequa enin ille diu vixit. Soror illius, Maria Theresia, Ludovico XIV. Gallo nupsit, cuius instar ex Heraeanis est. Aliud Boultat et van Merlen auctores habet. Speciem domina de Motte ville egregie laudat. Alia species est e collectione Buoliana Animus qualis fuerit, apparet e laudibus quae tribuuntur. Denique ex arce Ebersdorfiana ultima imago est, picta i Beaubrunniis. Alia filia Philippi Margaritha fuit, quae Leo Eius speciem equo vehentis van poldo Imp. iuncta est