Latin
NCAACIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 373
Unproofread scanNot analysed yet
Admodum puer expressus est in ea tabula, quae Eber dorfii olim asservata fuit. Pue rum habent duae praeterea aliae, altera Schoenbrunni fuit altera a van Enden sculpta est. Alia est adulti, sed artifevigorem addidit, quod in Carolum minime convenit, fuierum tenuissimae valetudinis. Maiorem itaque fidem alis imago Schoenbrunni, et ea quam Gale fecit, Fischerus ex cudit, habet. Conveniunt historici, nec animo nec corpore robusto regem fuisse, non quasi plane affectus utroque esset, sed quod infirmior tamen. Duxit autem uxores has: primum Mariam Ludovicam, Philippi Aurelianensis filiam, cu ius imago e collectione Eugeniana huc translata est; qua mortua Philippi Guilielmi Electoris Palatino Neoburgici siliam, Mariam Annam, duxit. Ea vidua picta est, cuius spe ciei prototypon Neoburgi olim fuit. Progredimur veriam ad libr. III. qui complectitur eam familiae Habspurgicapartem, quae a Ferdinando fratre Caroli V. descendit. Itaque de hoc et uxore, capite statim primo agitur. Boeha mus pinxit, excudit van Heyden, protomen huius viri, qua ex Lugenianarum imaginum voluminibus huc devenit. Pinxit vero non minus Titianus, exsculpsit lodius, cataphra ctum quae species in Eugenianis est. Tertia ex theci Heraei deprompta est. Eruditus ille princeps, amansque ponarum artium, quamobrem etiam libellum manu tenen pingitur. Lapidea est Friburgi, in aede conventibus mercatorum destinata, armati cum sceptro. Alia e Custodis Comitibus Tyrolensibus est. Aliam protomen Heydenus scul psit. Amantissimus pacis princeps, et vere princeps. Nan quod nobis ille faverit, neque θαόμαχος fuerit, ut multi alii ex ea gente, Tridentino conciliabulo non item faverit, id ita addit auctor, ut libenter videatur negaturus si potuis set. Ait tamen, optimo consillo in nos clementem fuisse scilicet ut nos patientia sua reconciliaret cum catholicis nam constans fama est, cum neque ab ipso Luthero abhor ruisse. Quod consilium mite a Romanensibus amari non solet. Protome aliqua inter Weissenvolsianas est; alia huic non absimilis Treterum habet auctorem.