Latin
NCAACIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 374
Unproofread scanNot analysed yet
Vere dignus om nium laude et desideriis princeps. Praecipue vero pius amans generis humani, et qui negotiis gerendis intentus, severusque esset, quod tot scriptorum testimoniis patet Cum ornamentis Caesareis Tertius expressit. Statua eius Schrenckio edita fuit. Sunt praeterea statuae duae aliae una a Strudelio, quae in bibliotheca Vindobonensi servatur. alteram Thuldenus delineavit, Gevartius libro laudato edidit. Uxorem duxit Annam, Vladislai Ungar. et Bohem. regis filiam. Severa femina, minimeque luxui dedita, qualiter etiam liberos suos educari voluit. Pacta nuptialia vero m ra ratiore instituta fuerant ita, ut nisi intra annum a nepo tibusà laxim. I. Imp. aut Carolo, aut Ferdinando, ducere tur, ipsum avum Maximilianum haberet maritum; quan narrationem multis auctor noster modis illustrat defenditque luvenis Anna dum fuit, pulcra fuit, neque in senectute eam nativus ille decor reliquit. De animo hoc tantum dicimus, eam optimo Ferdinando quam simillimam fuisse, pariter piam, pariterque humanam. Inscriptiones non paucae sunt, variis aedificiorum substructionumque generibus variis in locis affixae, de quibus nunc nihil dicimus. Iam de filiabus Verdinandi aliqua e. 2. Fuit vero numerosa illa proles, quam Ferdinandus ex Anna sustulit. Prima inter liberos Llisabetha, Sigismundo regi Poloniae destinata, quam ob rem etiam sic picta Schoenbrunni cernitur. Cui quoniam nupsit, reginae Polonicae habitu, ex Heraeanis a Rhevenhüllero expressa est. Alia soror Anna, Alberto V. Bavaro nupsit, quae ut vidua picta est. Desponsata vero ante erat his, aliis. Tertia Maria, Guilielmi Ducis Iuliae Cliviaeque tixor fuit, cuius imago olim Bellofonti s. Schoenbrunni fuit, alia vero ex Heraeanis est. Quarta erat Magdalena, quae pariter in Pinacotheca Rhevenhülleriana conspicitur, habitu virginum nobilium, quarum ordinem religiosum Halae Tyrolensium constituit. Quinta Catharina, primum Francisco Gonzegae Mantuano, uti etiam in palatio Bellofontano picta fuit; deinde vero Sigismundo Polono nupsit, ei, cui foror ante collocata fuerat. Reginae Polonicae imago auctoren Cockium aliquem habet, cui similis est ea, quae apud Rhevenhüllerum reperitur. Sexta filia Elconora nomine fuit Wilhelmo Duci Mantuae elocata, cuius imago Bello fonti aliquando fuit visenda, altera e Rheve. hüllerianis sumt est viduae, sed utraque senioris faciem exprimit. Septim est Margaritha. Mansit haec virgo e religione. Barbara, octava Ferdinandi filia, Alphonso II.