Latin
378
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 378-2
Unproofread scanNot analysed yet
cum pulcerrimis etiam reginis de victoria concertare po tuisset. Alia Philippinae protome ex Heraeanis a Khevenhüllero data est. Erat autem illud matrimonium genere impar, e quo primus filius natus est Andreas, is qui posteCardinalis factus est, cuius simulacrum Schrenckius prodidit. Habitu sacro conspicitur in duabus protomis, quarum altera, lodium auctorem habens, apud Khevenhüllerum est, altera apud Custodem. Huius frater Carolus erat Marchio Burgoviae, cuius protomas duas habemus, alteram apud Custodem, alteram ex Heraeanis Khevenhüllerus operi in seruit. Statuam Schrenckius habet. Aiunt eum generosae ac liberalis formae animique fuisse. Uxorem habuit Sibyllam, Wilhelmi Ducis Iuliae filiam; altera pictura eamm exprimit, qualis fuerat antequam in Caroli manus convenis set, alteram vero e Rheve hüllero auctor transtulit. Fer dinandi autem uxor altera, Anna Catharina Mantuana, cum liberis, c. II. continetur. Erat ea Wilhelmi III. Gonzagae filia, cuius feminae effigies ap. Gerard. de Roo in annalibuAustriae invenitur, sed est etiam in thecis Heraeanis. Aiun excellentis formae fuisse. Marito mortuo se in ordinem Sanctimonialium Servitarum, Mariae consecratarum, intulit.