Latin
379
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 379
Unproofread scanNot analysed yet
Mutavit autem nomen pro more illius ordinis, ut deincep Anna Iuliana diceretur. Erat eius filia et ipsa Anna nomine, uxor posthac Mathiae Imp. cuius schema Rhevenhülle rus ex Heraeanis effinxit. Alia filia Anna Catharina fuit Eam pariter e Khevenhüllero sumsit Hergottus, quae ei dem cum matre ordini se addixit; quod infuns e nutraicis manibus exciderat olim, neque corpore neque aninu satis viguit. Itaque cum ab Hispaniarum rege in matrimo nium tamen expeteretur, naluit coelebs inter Servitas mori Cap. III. Leopoldum V. Caroli Graecensis filium habet Nam cum eo quo diximus modo Ferdinandi stirps exisset, successit eius e fratre nepos, Leopoldus V. Graecensi filius. Apud Rhevenhüllerum invenitur habitu sacio. Ali protome Kilianum auctorem habet. Statua equestri Oeni nonti est. Vir et pace et bello egregius, uti multa id documenta declaraverunt. Aliud schema, etiam cum sitteris A S. neque enim nomen suum auctor expressit, e armatum exhibet. Imaginibus si fidem habeamus, neque cor pus magnum animum destituit. Sunt duae praeterea pro tomae: alteram Kilianus ipsi Leopoldo vivo obtulit, alteram lodius fecit. Uxoris eius, Claudiae, Ferdinandi I. Hetruriae ducis filiae, in collectione Eugeniana protome est, aliam Kilianus ipsi Claudiae pariter consecravit. Iam cap. V. de Leopoidi V. prole videamus. Edidit autem uxor Claudia primum Mariam Leonoram, sed quae altero anno extinct est. Alius vero filiae, Clarae Isabellae, speciem, Rhevenhüllerus ostendit, viduae nam nupserat Carolo III. Duci Mantuae. Alia quae viduam exprimeret tabula, olim in paluBbh palatio Ebersdorsiano fuit.