Latin
SERENIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 398
Unproofread scanNot analysed yet
Sed aliis negotiis impeditus, nec perficertune temporis; nec ad Curatores stipendii transmittere potuit scriptum suum; cuius dum sat longo postea temporo copiam fecisset Editori, hic, ut ultimam manum illi admoveret, illudque praelo subiici pateretur, ab auctore impetravit. Discimus haec ex praefatione, varias insuper de materiis ibi pertractatis, observationes continente. Iam ut Schediasmatis huius summam breviter exhibeamus, initium ab eo facit Auctor, ut de Principiis omnis certitudinis quaedam praemittat, simulque certitudinis, quam de eo, quod aliquid existit, habemus, rationem reddat. Probat porro, existere tam spiritus, quam corpora, hacque occa lione Idcalistarum obiectiones sollicite refellit. Praesertim in eo est, ut ostendat, sensationes sufficienter probare exi stentiam corporum, nec ex eo, quod sensus aliquando re praesentare nobis videantur res quae non sunt, aliquid ac infringendam vim huius argumenti elici posse, cum Principium: Res ita esse ut in Ideis nostris evidenter repraesentantur, non pertineat ad ea, quae aliter se ha bere ex sufficientibus rationibus cognoscimus, sed ad ea, circa quae in errorem inevitabilem induceremur, nisi res ita se haberent, uti nobis apparent. Accedit, quod et ium causas, cur sensus aliquando res aliter nobis repraesentent, ac revera se habent, indicare valeamus, et ex illis nihil contra veritatem sensationum in genere conse qui facili negotio ostendi possit. Probatur porro contra Spinonam, animas atque materiam esse substantias, hac que occasione ideae Substantiae et accidentis distincte evolvuntur. Pergit Auctor ad notiones finiti ac infi niti, et quomodo conceptus Entis infiniti formetur ostendit. Inde procedit ad definitiones Entis a se, o Entis ab alio, tumque ad formandam demonstrationem propositam; principium: Omnem rem habere causam sui, ulterius sic determinat: omne id, quod non est mera determinatio alterius, quo posito simul ponatur necessario, si existat, habere causam sui efficientem.