Latin
SERENIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 399
Unproofread scanNot analysed yet
Cau sam efficientem ab effectu diversam esse ex ipsis terminis patere monet, additque, quod ad distincte conci piendam hanc rem facit, quaestionem hic esse de causi efficiente substantiarum, cum accidentium causae sufficientes sint vires, quibus substantiae praeditae sunt, mul ta vero accidentium, sic dictorum, genera, per abstractionem quandam tantum ut res alii rei inhaerente concipiantur, revera autem cum ipsa re unum idemque sint. Demonstratur porro, Entia finita non posse esse Entia a se, sed esse entia ab alio, eorumque causam efficientem nullam aliam esse nisi ens a se. Refellitur his progressus in infinitum quoad productiónem substantiarum sequenti argumento: Pone seriem substantiarum in finitam, se in icem producentium. Omnes unitates ii hac serie contentae sunt Effectus; si enim una earum non esset Effectus, tolleretur haec series. Omnes vero hi effectus sunt simul causae. Nulla vero earum est causa sui ipsius. Cum igitur omnes unitates in hac se rie sint Effectus, quorum unusquisque supponit causum a se diversam, sequitur praeter causas in lac serie con tentas requiri adhuc unam causam in serie ea non con tentam, alias unus ex effectibus illis esset sine causa Illustrationis loco adsumi posset series insinita patrum et filiorum. Omnes personas in hac serie contentae sunt Tum necessario ponendus est adfilii et patres simul huc unus pater in ferie hac non comprehensus alias unus ex filiis illis esset sine patre, cum nec pater su ipsius esse possit, nec duo ex hac serie reciproce inter se possint esse pater et filius. Concluditur denique Existere ens a se, causam entium finitorum, et ab iis diversum. Adiungit his auctor subtilissimam illam quae stionem: Quid sit illud quod efficiat, ut Ens a se exi stat necessario, et quodnam sit fundamentum absolutae illius necessitatis, quae nullam ulterioris causas indagationem admittit? Negat auctor, rationem hanc contineri in eius 400 NOV. ACT. ER. MENS. AUG. A. MDCCLXI eius possibilitate, quin potius existentiam ratione priorem esse possibilitate Entis a se, hocque demum possibile es se, quia existit, asserit.