Latin
SERENIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 400
Unproofread scanNot analysed yet
Nullum aliud fundamentum huius necessitatis admittit, nisi hoc: quia ab aeterno existit ens perfectissimum, ad essentiam entis perfectissimi existentis vero pertinet, habere existentiam plane necel sariam ac immutabilem. Sed cur existit tale ens? Hanc quaestionem plane locum non habere, sed existere tale ens, quia existit, Auctor monet. Criterium existentiae necessariae ponit in aeternitate, contingentis in τῷ non esse ab aeterno; finemque imponit tractationi proponendo observationes quasdam demonstrandae verae rerum creatarum contingentiae inservientes PMa. N. XI. IUAACA