Latin
NOVA ACTA ERUDITORUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 438
Unproofread scanNot analysed yet
NOVA ACTA ERUDITORUM REFLEXIONS SUR LA LIBERTE ADOLPHI FRIDERICI REINHARDI MEDITA tiones de Libertate, cum praefatione SAMUELIS FORMEV. Berol. 53. plag. in 8 Praefatio incipit a laudibus verae Metaphysicae eiusque contra obtrectatores defensione, et, commemorato honotifice praesenti scripto, eiusque Auctore, exhibet breviter summam eorum quae de libertate dixit Carolus Bonnetus, in scripto cui titulus est Essay analytique sur les facultes de PAme. Iam ut ad tractationem Reinhardianam progrediamur, ini tium facit observando, libertatem qua talem, excludere om nem necessitatem, et necessitatem, qua talem, omnem libertatem. Refutantur obiectiones eorum, qui ea, quae liTum ad bere fieri dicimus, necessario fieri contendunt exponendam propius libertatis naturam, de obiectis eiusollicitus est Auctor, quippe quae sunt bonum et malum (p. 8.) . Voluntas necessario appetit obiecta quaedam, averfatur alia. Cum igitur libertas sit proprietas voluntatis, non potest appetere nisi quod repraesentatur quodammodo tanquam bonum, nec aversari aliquid, nisi ut malum. Quo tiescunque igitur sub datis circumstantiis, impossibile est repraesentare nobis aliquid tanquam bonum aut malum, toties nullum est exercitium libertatis, ad hoc eligendum, vel illud reiiciendum. Et quotiescunque non possumus non re praesentare nobis obiectum quoddam tanquam majus bonum, non est in potestate voluntatis, ideoque nec libertatis, praeferre ei aliud. Haec sunt, quae Auctor appellat Limites naturales libertatis. Proponitur p. 13. definitio libertatis, tumque indoles eius uberius explicatur. Ostenditur p. 17 quomodo repraesentatio boni vel mali dependeat ab ipsa libertate; et p. 19.